PL 26, col. 28

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ergo quomodo Rachel filios Judae, id est, Bethleem,
quasi suos ploret? Respondebimus breviter, quia sepulta
sit juxta Bethleem in Ephrata, et ex materno
corpusculi hospitio matris nomen acceperit. Sive
quoniam Juda, et Benjamin duae tribus junctae erant,
et Herodes praeceperat non solum in Bethleem interfici
pueros, sed et in omnibus finibus ejus. Per
occisionem [ Al. occasionem] Bethleem intelligimus
multos etiam de Benjamin fuisse caesos. Plorat autem
filios suos, et non recipit consolationem, secundum
duplicem intelligentiam. Sive quod eos in
aeternum mortuos aestimaret, sive quod consolari se
nollet de his quos sciret esse victuros. Quod autem
dicitur in Rama, non putemus loci nomen esse,
juxta Gabaa, sed rama excelsum ( ) interpretatur,

ut sit sensus: Vox in excelso audita est, id est,
longe lateque dispersa.
[(Vers. 20.)] Defuncti sunt enim qui quaerebant animam
pueri. Ex hoc loco intelligimus non solum Herodem,
sed et sacerdotes et scribas eodem tempore
necem Domini fuisse meditatos.
[(Vers. 21.)] Qui surgens accepit puerum et matrem
ejus, et venit in terram Israel. Non dixit, accepit
filium suum, et uxorem suam, sed puerum, et matrem
ejus, quasi nutritius, non maritus.
[(Vers. 22.)] Audiens autem quod Archelaus regnaret
in Judaea, pro Herode patre suo, timuit illo ire: et
admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. Multi
labuntur errore propter ignorantiam historiae, putantes
eumdem esse Herodem, a quo in passione

sua Dominus irridetur, et qui nunc mortuus esse refertur.
Ergo Herodes ille qui cum Pilato postea
amicitias fecit, hujus Herodis filius est, frater Archelai;
quem et 17 ipsum Tiberius Caesar Lugdunum,
quae Galliarum est civitas, relegavit, fratremque
ejus Herodem successorem regni fecit. Lege Josephi
historiam.
[(Vers. 23.)] Et veniens habitavit in civitate, quae vocatur
Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per
prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. Si fixum de
Scripturis posuisset exemplum, numquam diceret,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.