PL 26, col. 29

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

quod dictum est per prophetas;
sed simpliciter, quod dictum
est per prophetam: nunc autem pluraliter prophetas
vocans, ostendit se non verba de Scripturis
sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus, sanctus interpretatur.
Sanctum autem Dominum futurum, omnis
Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere,
quod etiam eisdem verbis, juxta Hebraicam veritatem
in Isaia scriptum sit: Exiet virga de radice Jesse,
et Nazaraeus de radice ejus conscendet [(Isai. XI, 1)]
.
[(Cap. III.--Vers. 1.)] Poenitentiam agite: appropinquabit
enim regnum coelorum. Primus Baptista Joannes
regnum coelorum praedicat, ut praecursor
Domini hoc privilegio honoretur.
[(Vers. 3.)] Hic est enim qui dictus est per Isaiam
prophetam, dicentem: Vox clamantis in deserto, parate

viam Domini, rectas facite semitas ejus. Animas credentium
praeparabat, in quibus ambulaturus erat
Dominus, ut purus in viis purissimis ambularet, dicens: Habitabo in eis, et inambulabo: et ero Deus
ipsorum, et ipsi erunt mihi populus
[(Levit. XXVI, 12)]
.
Porphyrius istum locum Marci evangelistae principio
comparat, in quo scriptum est: Initium Evangelii
Jesu Christi, Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia
propheta: Ecce mitto Angelum meum ante faciem
tuam, qui praeparabit viam tuam. Vox clamantis in
deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus [(Isai. XL, 3)]
.
Cum enim testimonium de Malachia [(Cap. III)]
Isaiaque contextum sit, quaerit, quomodo
velut ab uno Isaia exemplum putemus assumptum.
Cui Ecclesiastici viri plenissime responderunt. Nos

autem [ Al. aut] nomen Isaiae putamus additum scriptorum
vitio, quod et in aliis locis probare possumus,
aut certe de diversis testimonis Scripturarum
unum corpus effectum. Lege tertium decimum
Psalmum, et hoc idem reperies.
[(Vers. 4.)] Ipse autem Joannes habebat vestimentum 18
de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa
lumbos suos. De pilis, inquit, habebat, non de lana.
Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae
mollioris. Zona autem pellicea qua accinctus fuit et
Elias, mortificationis indicium [ Al. symbolum] est [(IV Reg. I)] .
Porro quod sequitur:
Esca autem ejus erat locustae et mel silvestre. Habitatori
solitudinis congruum est non delicias ciborum,
sed necessitatem humanae carnis explere.

[(Vers. 9.)] Potens est Deus de lapidibus istis suscitare
filios Abrahae. Lapides ethnicos vocat, propter
cordis duritiam. Lege Ezechielem: Auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo cor carneum
[(Ezech.
XXXVI, 26)]
. In lapide duritia, in carne mollitudo [ Al.
mollitia] monstratur. Sive simpliciter indicat Dei
potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerit, possit
et de saxis durissimis populum procreare.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.