PL 26, col. 30
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
[(Vers. 10, 11.)] Jam enim securis ad radicem arborum
posita est. Omnis ergo arbor quae non facit
fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Ego
quidem baptizo vos in aqua, in poenitentiam: qui autem
post me venturus est, fortior me est. Praedicatio
sermonis Evangelici, qui ex utraque parte acutus
est gladius, securis appellatur, juxta Jeremiam
prophetam, qui verbum Domini securi comparat
caedenti petram [(Jerem. XLVI)] .
Cujus non sum dignus calciamenta portare. In alio
Evangelio: Cujus, ait, non sum dignus solvere corrigiam
calciamenti: hic humilitas, ibi mysterium demonstratur,
quod Christus sponsus sit, et Joannes
non mereatur sponsi corrigiam solvere, ne vocetur
domus ejus juxta legem Mosi, et exemplum Ruth,
domus discalciati [(Deut. XXV, et Ruth. IV)] .
[(Vers. 12.)] Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et
igne. Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit
aream suam: et congregabit triticum in horreum suum:
paleas autem comburet igni inexstinguibili. Sive quia
ignis est Spiritus sanctus, ut Acta Apostolorum docent,
quo descendente, sedit, quasi ignis super singulos [ Al.
linguas] credentium [(Act. II)] ; et impletus est sermo Domini
dicentis: Ignem veni mittere super terram: et quem
[Al. quam] volo ut ardeat [(Luc. XII, 49)]
. Sive quia
in praesenti, spiritu baptizamur, et in futuro, igne.
Apostolo quoque huic sensui congruente: Uniuscujusque 19
opus quale sit, ignis probabit [(I Cor.
III, 13)]
.
[(Vers. 13, 14.)] Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem
ad Joannem ut baptizaretur ab eo. Joannes autem
prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari,
et tu venis ad me? Respondens autem Jesus, dixit
ei. Triplicem ob causam Salvator a Joanne accepit
baptismum. Primum, ut quia homo natus erat, omnem
justitiam et humilitatem Legis impleret. Secundo,
ut baptismate suo Joannis baptisma comprobaret.
Tertio, ut Jordanis aquas sanctificans, per descensionem
columbae. Spiritus sancti in lavacro credentium
monstraret adventum.
[(Vers. 15.)] Sine modo. Pulchre dixit, sine modo,
ut ostenderet Christum in aqua, Joannem a Christo
in spiritu baptizandum. Sive aliter, sine modo: ut
qui servi formam assumpsi, expleam et humilitatem
ejus. Alioquin scito, te in die judicii meo esse baptismate
baptizandum. Sine modo, dicit Dominus
Jesus, habeo et aliud baptisma quo baptizandus sum.
Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me
in sanguine tuo.
[(Vers. 16.)] Sic enim decet nos implere omnem justitiam.
Tunc dimisit eum. Baptizatus autem Jesus
confestim ascendit de aqua. Non addidit, justitiam
Legis, sive naturae, ut nos utrumque intelligamus: