PL 26, col. 31

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ut si Deus ab homine accepit baptisma, nullus a
conservo dedignetur accipere.
[(Vers. 17.)] Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit
Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem
super se. Et ecce vox de coelis, dicens: Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Mysterium
Trinitatis in baptismate demonstratur: Dominus
baptizatur, Spiritus descendit in habitu [ Al.
specie] columbae, Patris vox, testimonium Filio perhibentis
auditur. Aperiuntur autem coeli non reseratione
elementorum, sed spiritualibus oculis; quibus
et Ezechiel in principio voluminis sui apertos
eos esse commemorat. Sedit quoque columba super
caput Jesu, ne quis putaret vocem Patris ad Joannem
factam, non ad Dominum.

[(Cap. IV.--Vers. 1.)] Tunc Jesus ductus est in desertum
a spiritu. Haud dubium quin a sancto Spiritu.
Sequitur enim:
Ut tentaretur a diabolo. Ducitur autem non invitus
aut captus, sed voluntate pugnandi.
20
[(Vers. 2.)] Et cum jejunasset quadraginta diebus
et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens
tentator, dixit ei: Si Filius Dei es. In isto numero
quadragesimae nobis ostenditur sacramentum,
in quo et Moses jejunavit in monte Sina [(Exod. XXIV)] ,
et Elias juxta montem Oreb [(III Reg. XIX)] . Permittitur
autem esurire corpus, ut diabolo tentandi tribuatur
occasio.
[(Vers. 3.)] Dic ut lapides isti panes fiant. Esurienti
congrue dicitur: dic ut lapides isti panes fiant: sed

duobus contrariis teneris, o diabole. Si ad imperium
ejus possunt lapides panes fieri, ergo frustra
tentas eum qui tantae potentiae est. Sin autem non
potest facere, frustra Filium Dei suspicaris. Si Filius
Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
[(Vers. 4.)] Qui respondens, ait: Scriptum est: Non
in solo pane vivit homo; sed in omni verbo quod procedit
de ore Dei. Testimonium de Deuteronomio
sumptum est [(Deut. VIII, 3)] . Ideo autem sic respondit
Dominus, quia propositum erat ei, humilitate diabolum
vincere, non potentia. Simulque animadvertendum,
quod nisi jejunare coepisset Dominus, tentandi
occasio non fuisset diabolo, secundum illud: Fili,
accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore: et
praepara animam tuam ad tentationem [(Eccli. II, 1)]
.

Sed et ipsa responsio Salvatoris, hominem fuisse indicat,
qui tentatus est. Non in solo pane vivit homo,
sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Si quis
ergo non vescitur verbo Dei, iste non vivit.
[(Vers. 5.)] Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam
civitatem. Assumptio ista quae dicitur, non ex imbecillitate
Domini venit, sed de inimici superbia, qui
voluntatem Salvatoris necessitatem putat. Ex hoc
autem loco intelligitur quid sit illud quod in alio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.