PL 26, col. 33
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
retro me,
ut subaudiatur, vade in ignem aeternum,
qui praeparatus est tibi, et angelis tuis.
22 Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.
Dicens diabolus Salvatori: si cadens adoraveris
me: econtrario audit, quod ipse magis adorare eum
debeat Dominum et Deum suum.
[(Vers. 11.)] Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli
accesserunt, et ministrabant ei. Praecedit tentatio,
ut sequatur victoria. Angeli ministrant, ut victoris
dignitas comprobetur.
[(Vers. 15, 16.)] Terra Zabulon, et terra Nephthalim,
via maris trans Jordanem Galilaeae gentium: populus
qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam,
et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Hi
primum audiere Dominum praedicantem, ut ubi Israelis
fuerat ab Assyriis prima captivitas, ibi redemptoris
praeconium nasceretur.
[(Vers. 17, 18.)] Exinde coepit Jesus praedicare et dicere:
Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum
coelorum. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae,
vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et
Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare: erant
enim piscatores. Et ait illis. Joanne tradito, recte
ipse incipit praedicare: desinente Lege, consequenter
oritur Evangelium. Si autem eadem praedicat
Salvator, quae Joannes Baptista ante praedixerat,
ostendit se ejusdem Dei esse Filium, cujus ille prophaeta
sit.
[(Vers. 19, 20.)] Venite post me, et faciam vos fieri
piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus,
secuti sunt eum. Isti primi vocati sunt, ut Dominum
sequerentur: piscatores et illitterati mittuntur ad
praedicandum, ne fides credentium non virtute Dei,
sed eloquentia adque doctrina fieri putaretur.
[(Vers. 24.)] Et lunaticos, et paralyticos, et curavit
eos. Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et
Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans
Jordanem. Non vere lunaticos, sed qui putabantur
lunatici, ob daemonum fallaciam, qui observantes
lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut
in Creatorem blasphemiae redundarent.
[(Cap. V.--Vers. 1, 2.)] Videns autem Jesus turbas,
ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad
eum discipuli ejus, et aperiens 23 os suum, docebat
eos, dicens. Dominus ad montana conscendit, ut turbas
ad altiora secum trahat. Sed turbae ascendere
non valent. Et sequuntur discipuli, quibus et ipsis
[ Al. ipse] non stans, sed sedens et contractus loquitur.
Non enim intelligere poterant in sua majestate
fulgentem. Secundum litteram, nonnulli simpliciorum
fratrum putant eum beatitudines, et caetera
quae sequuntur, in Oliveti monte docuisse, quod nequaquam
ita est: ex praecedentibus enim et sequentibus
in Galilaea monstratur locus, quem putamus