PL 26, col. 34

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

esse vel Thabor, vel quemlibet alium excelsum montem.
Denique postquam finivit sermones suos, statim
sequitur: Cum autem introisset Capharnaum.
[(Vers. 3.)] Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum coelorum. Hoc est quod alibi legimus: Et
humiles spiritu salvabit [(Ps. XXXIII, 16)]
: Ne quis autem
putaret paupertatem, quae nonnumquam necessitate
portatur, a Domino praedicari, adjunxit, spiritu:
ut humilitatem intelligeres, non penuriam.
Beati pauperes spiritu, qui propter Spiritum sanctum
voluntate sunt pauperes. Unde super hujuscemodi
pauperibus et Salvator per Isaiam loquitur: Dominus
unxit me; propter quod evangelizare pauperibus misit
me [(Isai. VI, 1)]
.
[(Vers. 4.)] Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

Non terram Judae [ Al. Judaeae], nec terram
istius mundi; non terram maledictam, spinas et tribulos
afferentem [(Genes. V)] , quam crudelissimus
quisque et bellator magis possidet; sed terram quam
Psalmista desiderat, dicens: Credo videre bona Domini
in terra viventium [(Ps. XXVI, 13)]
. Hujuscemodi possessor,
et post victoriam triumphator, etiam in quadragesimo
quarto psalmo describitur: Et intende,
prospere [Al. et prospere] procede et regna: propter
veritatem et mansuetudinem, et justitiam. Nemo enim
terram istam per mansuetudinem, sed per superbiam
possidet.
[(Vers. 5.)] Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Luctus hic non mortuorum ponitur communi
lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic

flevit et Samuel Saulem, quia poenituerat Deum quod
unxisset eum regem super Israel [(I Reg. XV)] . Sic et
Paulus apostolus, flere ac lugere se dicit eos, qui
post fornicationem et immunditiam non egerunt poenitentiam [(II Cor. XII)] .
24
[(Vers. 6.)] Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam,
quoniam ipsi saturabuntur. Non nobis sufficit velle
justitiam, nisi justitiae patiamur famem: ut sub hoc
exemplo numquam nos satis justos, sed semper esurire
justitiae opera intelligamus.
[(Vers. 7.)] Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Misericordia non solum in eleemosynis
intelligitur; sed in omni peccato fratris, si
alter alterius onera portemus [(Galat. VI)] .
[(Vers. 8.)] Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum

videbunt. Quos non arguit conscientia ulla peccati.
Mundus mundo corde conspicitur: templum Dei non
potest esse pollutum.
[(Vers. 9.)] Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Qui primum in corde suo, deinde et inter fratres
dissidentes pacem faciunt. Quid enim prodest
alios per te pacari, cum in tuo animo sint bella vitiorum?
[(Vers. 10.)] Beati qui persecutionem patiuntur propter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.