PL 26, col. 36

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

[(Vers. 17.)] Nolite putare quoniam veni solvere legem,
aut prophetas. Non veni solvere, sed adimplere.
Sive quod de se per alios prophetata compleverit,
sive quia ea quae ante propter infirmitatem audientium
rudia et imperfecta fuerant, sua praedicatione
compleverit [(Matth. V)] , iram tollens, et vicem talionis
excludens, et occultam in mente concupiscentiam.
[(Vers. 18.)] Donec transeat coelum et terra. Promittuntur
nobis coeli novi, et terra nova, quae facturus
est Dominus Deus. Si ergo nova creanda sunt,
consequenter vetera transitura. Quod autem sequitur:
Iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege,
donec omnia fiant. Ex figura litterae ostenditur, quod

etiam quae minima putantur in Lege, sacramentis
spiritualibus plena sint, et omnia 26 recapitulentur
in Evangelio. Cujus ergo eruditionis est, cujusque
doctrinae, etiam diversa sacrificia, et quae superstitiosa
videntur, in victimis quotidie demonstrare
compleri?
[(Vers. 19 seqq.)] Qui ergo solverit unum de mandatis
istis minimis, et docuerit sic homines, minimus
vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit,
hic magnus vocabitur in regno coelorum. Dico
autem vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus
quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in
regno coelorum. Audistis quia dictum est antiquis:
Non occides: Qui autem occiderit, reus erit judicio.
Ego autem dico vobis. Hoc capitulum cum superiori

haeret testimonio, in quo dixerat: Iota unum, aut
unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
Sugillat ergo Pharisaeos, qui, contemptis mandatis
Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis
prosit doctrina in populis, si vel parvum, quod in
Lege praeceptum est, destruant. Possumus autem et
aliter intelligere, quod magistri eruditio, etiamsi
parvo peccato obnoxius sit, deducat eum de gradu
maximo, nec prosit docere justitiam, quam minima
culpa destruit. Et beatitudo perfecta sit, quae sermone
docueris, opere complere.
[(Vers. 22.)] Quia omnis qui irascitur fratri suo,
reus erit judicio. In quibusdam codicibus additur, sine causa:
caeterum in veris definita sententia est,
et ira penitus tollitur, dicente Scriptura: Qui irascitur

fratri suo. Si enim jubemur verberanti alteram
praebere maxillam, et inimicos nostros amare, et
orare pro persequentibus [(Luc. VI)] , omnis irae occasio
tollitur. Radendum est ergo, sine causa, quia
ira viri justitiam Dei non operatur [(Jacob. I)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.