PL 26, col. 37

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio.
Hoc verbum proprie Hebraeorum est: RACA
( ) enim dicitur κενὸς, id est, inanis aut vacuus:
quem nos possumus vulgara injuria, absque cerebro,
nuncupare. Si pro otioso sermone 27 reddituri sumus
rationem, quanto magis de contumelia [(Matth.
XI)] ! Sed et signanter additur: Qui dixerit fratri suo,
raca. Frater enim noster nullus est, nisi qui eumdem
nobiscum habet Patrem. Cum ergo similiter
credat in Deum, et Christum Dei noverit sapientiam [(I Cor. I)] :
qua ratione stultitiae elogio denotari
potest?
Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. Ἀπὸ κοινοῦ ex superioribus subauditur: Qui dixerit
fratri suo, fatue, reus erit gehennae. Qui enim aeque

in Deum credenti dicit, fatue, impius est in religione.
[(Vers. 23, 24.)] Si ergo offers munus tuum ad altare,
et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet
aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante
altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc
veniens offeres munus tuum. Non dixit, si tu habes
aliquid adversus fratrem tuum, sed si frater tuus
habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis
tibi imponatur necessitas. Quamdiu illum placare
non possumus, nescio an consequenter munera
nostra offeramus Deo.
[(Vers. 25 seqq.)] Esto consentiens adversario tuo
cito, dum es cum eo in via: ne forte tradat te adversarius
judici, et judex tradat te ministro, et in

carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde,
donec reddas novissimum quadrantem. Audistis quia
dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico
vobis, quia omnis. Pro eo quod nos habemus in Latinis
codicibus, consentiens, in Graecis scriptum est
Εὐνοῶν, quod interpretatur benevolus, aut benignus.
Ex praecedentibus autem et consequentibus manifestus
est sensus, quod nos Dominus atque Salvator
noster, dum in istius saeculi via currimus, ad
pacem et ad concordiam cohortetur, juxta Apostolum,
dicentem: Si fieri potest, quantum ex vobis est,
cum omnibus hominibus pacem habentes [(Rom. XII,
18)]
. Nam et in praecedenti capitulo dixerat: Si offers
munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris,
quia frater tuus habet aliquid adversum te: et hoc

finito, statim infert: Esto consentiens aut benignus
adversario tuo, et reliqua. Et in consequentibus
jubet: Diligite inimicos vestros: benefacite his
qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et 28 calumniantibus vos.
Cum haec manifesta sit [ Al. sint]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.