PL 26, col. 40

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo [(Isai.
LXV)] Qui jurat, aut veneratur, aut diligit eum, per
quem jurat. In lege praeceptum est, ut non juremus,
nisi per Dominum Deum nostrum [(Deut. VI et VII)] .
Judaei per angelos, et urbem Jerusalem, et templum,
et elementa jurantes, creaturas resque carnales
venerabantur honore, et obsequio Dei. Denique
considera quod hic Salvator non per Deum jurare
prohibuerit; sed per coelum, et terram, et Jerosolymam,
et per caput tuum. Et hoc quasi parvulis
fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant
Deo, ne eas idolis immolarent: sic et jurare
permitterentur in Deum: non quod recte hoc facerent,
sed quod melius esset Deo id exhibere, quam
daemonibus. Evangelica autem veritas non recipit juramentum,

cum omnis sermo fidelis pro jurejurando
sit.
[(Vers. 38.)] Audistis quia dictum est: Oculum pro
oculo, dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non
resistere malo. Qui dicit oculum pro oculo, non alterum
vult auferre, sed utrumque servare. Dominus
noster vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum.
Et in Lege retributio est: in Evangelio gratia.
Ibi culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur
exordia.
[(Vers. 39.)] 31 Sed si quis te percusserit in dexteram
maxillam tuam, praebe illi et alteram. Et ei qui vult
tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere,
dimitte ei et pallium. Et quicumque te angariaverit
mille passus, vade cum illo et alia duo. Ecclesiasticus

vir describitur, imitator ejus qui dicit: Discite a
me, quia mitis sum, et humilis corde (Infra II, 29).
Et pollicitationem suam, percussus alapa, comprobat: Si male locutus sum, argue de malo: sin autem
bene, quid me caedis
[(Joan. XVIII, 23)]
? Tale quid et
David loquebatur in Psalmo: Si reddidi retribuentibus
mihi mala [(Ps. VII, 5)]
. Et Jeremias in Lamentationibus: Bonum est homini cum portaverit
[Al. sederit
ab, etc.] jugum ab adolescentia sua. Dabit percutienti
se maxillam: saturabitur opprobriis [(Thren. III,
27, 30)]
. Hoc adversum eos qui putant alterum
Deum Legis, alterum Evangelii; quod et ibi, et hic
mansuetudo doceatur. Secundum mysticos intellectus:
percussa dextera nostra non jubemur sinistram
praebere, sed alteram, hoc est, alteram dextram.

Justus enim sinistram non habet. Si nos haereticus
in disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit
vulnerare, opponatur ei aliud de Scripturis
testimonium, et tamdiu verberanti succedentes sibi
dexteras praebeamus, donec inimici ira lassescat.
[(Vers. 42, 43.)] Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari
a te, ne avertaris. Audistis quia dictum est: Diliges
proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.