PL 26, col. 41
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Si de eleemosyna tantum dictum intelligimus, in
plerisque pauperibus hoc stare non potest. Sed et
divites si semper dederint, semper dare non poterunt.
Post bonum ergo eleemosynae apostolis, id est,
doctoribus praecepta tribuuntur, ut qui gratis acceperunt,
gratis tribuant [(Matth. X)] . Istius modi pecunia
numquam deficit; sed quanto plus data fuerit,
tanto amplius duplicatur. Et cum subjecta sibi arva
riget, numquam fontis unda siccatur.
[(Vers. 44.)] Ego autem dico vobis, diligite inimicos
vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro
persequentibus et calumniantibus vos. Multi praecepta
Dei imbecillitate 32 sua, non sanctorum viribus aestimantes,
putant esse impossibilia quae praecepta
sunt, et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos:
caeterum diligere plus praecipi, quam humana
natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non
impossibilia praecipere, sed perfecta: quae fecit David
in Saul et in Absalon [(I Reg. XXIV et XXVI, et II
Reg. XVIII)] . Stephanus quoque martyr pro inimicis
lapidantibus deprecatus est [(Act. VII)] . Et Paulus
anathema cupit esse pro persecutoribus suis [(Rom.
IX)] . Haec autem Jesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt [(Luc XXIII, 34)]
.
[(Vers. 45.)] Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est;
qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos. Si enim diligitis eos qui vos
diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani
hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum,
quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote
ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus
est. Si Dei praecepta custodiens, filius quis efficitur
Dei: ergo non est natura filius, sed arbitrio suo.
[(Cap. VI.--Vers. 1.)] Attendite ne justitiam vestram
faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis:
alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum
qui in coelis est. Qui tuba canit, eleemosynam faciens,
hypocrita est. Qui jejunans demolitur faciem
suam, ut ventris inanitatem monstret in vultu, et
hic hypocrita est. Qui in synagogis et in angulis platearum
orat, ut videatur ab hominibus, hypocrita
est. Ex quibus omnibus colligitur hypocritas esse,
qui quodlibet faciunt, ut ab hominibus glorificentur
[ Al. honorificentur]. Mihi videtur et ille qui dicit fratri
suo: Dimitte ut tollam festucam de oculo tuo [(Matth.
VII, 4)]
, propter gloriam hoc facere, ut ipse justus
esse videatur. Unde dicitur ei a Domino: Hypocrita,
ejice primum trabem de oculo tuo. Non itaque virtus,