PL 26, col. 401
Commentaria in Epistolam ad Galatas (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Quia enim ex creaturarum ordine, varietate, constantia,
non cognoverat mundus per sapientiam
Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis, salvos
facere credentes: non in sapientia verbi, ut non
evacuaretur crux Christi. Ubi enim sapiens, ubi
grammaticus, ubi causarum naturalium scrutatores?
Nec in persuasibilibus sapientiae verbis, sed in ostensione
virtutis et spiritus: ut fides credentium non
esset in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
Quamobrem et ipse Apostolus ad eosdem Corinthios
loquebatur: Et ego veniens ad vos, fratres, veni non
per sublimitatem sermonum, et sapientiae, annuntians
vobis testimonium Domini. Non enim judicavi scire me
aliquid inter vos, nisi Christum Jesum et hunc crucifixum [(I Cor. II, 1, 2)]
.
487-488 Et ne forsitan
putaretur, haec dicens, esse insipientiae praedicator,
mente praesaga, quod opponi poterat, evertit. Sed loquitur,
inquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita
est: quam nemo principum hujus saeculi cognovit.
Quotusquisque nunc Aristotelem legit? quanti
Platonis vel libros novere, vel nomen? Vix in angulis
otiosi eos senes recolunt. Rusticanos vero et piscatores
nostros totus orbis loquitur, universus mundus
sonat. Itaque sermone simplici, simplicia eorum
verba pandenda sunt. Verba, inquam, non sensus.
Caeterum si, orantibus vobis, illum possim [ Al. possem]
in exponendis Epistolis eorum habere spiritum,
quem illi in dictando habuerunt: tunc videritis [ Al.
videretis] tantam majestatem et latitudinem in his
verae fuisse sapientiae, quanta in saeculi litteratis arrogantia
et vanitas fuit. Breviter vobis meae mentis
fateor arcanum: Qui per me intellecturus est Apostolum,
nolo ut mea scripta difficulter intelligat, et
ad interpretem cognoscendum, alium quaerat interpretem.
Sed jam tempus est, ut reliqua persequamur.
[(Vers. 7.)] Currebatis bene, quis vos impedivit veritati
non obedire? Id quod nunc Latinus posuit interpres, veritati non obedire,
et in Graeco scriptum est, τῇ ἀληθείᾳ μὴ πείθεσθαι,
in superiori loco ita interpretatus
est, non credere veritati. Quod quidem nos, in
vetustis codicibus non haberi, in suo loco annotavimus:
licet et Graeca exemplaria hoc errore confusa
sint. Sensus autem iste: Adorabatis Patrem in spiritu
et veritate, et de plenitudine Christi accipientes,
sciebatis, quia Lex data est tantum populo per
Moysen, et non etiam facta. Gratia autem et veritas
non solum data, sed et facta per Jesum Christum.
Cum igitur tam bene curreretis, veritati magis quam
imaginibus servientes, a quo praepediti doctore perverso,
umbram Legis sequimini, et Evangelii relinquitis
veritatem? Sequitur.
Nemini consenseritis. Sed quia nec in Graecis libris,
nec in his qui in Apostolum commentati sunt, hoc
scriptum invenimus, praetereundum videtur.