PL 26, col. 387

Commentaria in Epistolam ad Galatas (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

penitus in vobis patiar egestatem: ita ut in Jeremiae
possim vocem prorumpere: Non profui, neque profuit
mihi quisquam [(Jerem. XXIII, 23)]
. Potest et aliter locus
iste interpretari: 468 Paulus apostolus qui factus
fuerat Judaeis Judaeus, ut Judaeos lucrifaceret [(I Cor.
IX)] , et his qui erant sub Lege, quasi ipse esset sub
Lege, et infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaceret:
pro qualitate eorum quos salvare cupiebat, mutabat
vocem suam, et in histrionum similitudinem (factus
siquidem est theatrum mundo, et angelis, et hominibus [I Cor. IV]
habitum in diversas figuras vertebat
et voces. Non quod id esset, quod se esse simulabat;
sed quod id tantum videretur esse, quod caeteris
proderat. Cernit Galatas alia indigere doctrina,
alia via debere salvari, non illa qua primum ad

Christi fidem fuerant de gentilitate transducti: et
compellitur dicere: Vellem nunc esse apud vos, et
mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis.
Non, inquit, video me prodesse, si ea loquar quae
prius locutus sum, propter quod ignorans quid
agam, et in diversa distractus, laceror, confundor
atque dilanior. Et quomodo medici cum vim artis
suae in primo viderint non valere medicamine, transeunt
ad aliud, et tamdiu experiuntur quid prosit e
pluribus, donec perveniant ad curationem: ut quod
per mollitiem alicujus emplastri nequaquam sanari
valuit, mordaciori pulvere, et austeriori curatione
sanetur: ita et ego quia confundor in vobis, et ignorantia
huc atque illuc distrahor, vellem litterarum
vocem praesens de meo ore proferre, ut vos solito

severior ipse corriperem; quoniam epistola non potest
vocem objurgantis exprimere; non valet irascentis
resonare clamorem, et dolorem pectoris apicibus
explicare. Potest autem et simplicius intelligi:
Blandis apud vos modo verbis usus sum, dicens: Fratres, obsecro vos.
Et: Filioli mei, quos iterum
parturio donec Christus formetur in vobis; sed
ego blandus et lenis, qui ad vos quasi pater locutus
sum, pro ea charitate qua filios meos perire non
patior et errare perpetuo, vellem nunc praesens esse
si confessionis me vincula non arctarent, et blandam
vocem in objurgantis verba mutare. Nec levitatis
est, si nunc 469 blandiar, nunc irascar; impellit
me charitas, impellit me dolor, diversis affectibus
loqui. Nescio enim in quae primum verba prorumpam,

et quo vos debeam sanare medicamine, quia
confundor in vobis.
[(Vers. 21.)] Dicite mihi qui sub Lege vultis esse, Legem
non audistis? Notandum Legem hic dictam esse
Geneseos historiam, non ut vulgo aestimant, quae facienda
sint, quaeve vitanda, sed totum quod de Abraham,
et ejus uxoribus liberisque contexitur, legem
appellatam [(Joan. XV)] . Legimus et in alio loco, Prophetas
quoque Legem vocari. Audit ergo Legem,
qui juxta Paulum non superficiem, sed medullam
ejus introspicit. Non audit Legem, qui similis Galatarum,
exteriorem tantum corticem sequitur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.