PL 26, col. 382

Commentaria in Epistolam ad Galatas (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

gradus, juxta provectus suos habeant beatitudinem:
si finis, et ut ita loquar, extrema manus operi defuerit,
totus labor irritus fiet; et dicetur: Ubi est
ergo beatitudo vestra? Quamvis, inquit, vos eo tempore
quo Evangelium juxta carnem susceperatis,
beatos dicerem quod in initiis fervebatis: tamen
nunc quia non video aedificio culmen impositum, et
pene nequaquam jacta fundamina, cogor dicere: Ubi est ergo beatitudo vestra,
qua vos beatos arbitrans
ante laudabam? Vere enim et ipse fateor,
quia sic me vobis humilia praedicantem vel persecutionibus 462
conflictatum, in principio dilexistis:
ut si fieri posset (hyperbolice autem sunt accipienda
quae loquitur) eruissetis vobis oculos; et mihi,
ut omnium vestrum luminibus plus cernerem,

dedissetis. Optabatis quippe vos caecos esse per ineffabilem
in me charitatem; ut plus in meo corde
Evangelii lumen oriretur, emolumentum meum vestris
damnis crescere volebatis: et hoc illo tempore,
quo vobis quasi parvulis atque lactentibus, sive
propter infirmitatem carnis vestrae parva et humilia
annuntiabam, sive propter meae carnis injurias,
non dignus videbar fide. Nunc vero quia ab elementis
et syllabis et lectione puerili coepi vos ad majora
studia provocare, ut libros teneatis in manibus, ut
plena eruditionis, et sensuum verba discatis, recalcitratis,
irascimini, gravis vobis videtur esse perfectio
doctrinarum: et intantum in alios mutati estis
affectus, ut me quem quasi angelum et Christum
susceperatis, cui volebatis oculos vestros tradere,

nunc habeatis inimicum: quia vobis plenam annuntio
veritatem. Eleganter autem sententiam terminavit,
dicens: Ergo inimicus vobis factus sum veritatem
dicens vobis? ut ostenderet initia praedicationis, non
tam veritatem fuisse, quam umbram et imaginem
veritatis. Similis est huic illa sententia nobilis apud
Romanos poetae [(Terent. in And. I, 1)] :
Obsequium amicos, veritas odium parit.
Sed vide quanto hic melius quam ille; Apostolus
enim his quos stultos dixerat, quos parvulos appellarat,
hanc sententiam temperavit, et specialem fecit:
dum proprie ad personas Galatasque direxit.
Ille vero et generalem, et ita se apud omnes habere
denuntians, vehementer erravit. Obsequium enim,
quo putavit amicos fieri, veritate dempta, non tam

obsequium est, quam adulatio, et assentatio: quas
clandestinas magis inimicitias, quam amicitias dici
debere, perspicuum est. Simul autem et illud considerandum,
quod hodie quoque quamdiu parvulis
atque lactentibus, et his in quorum cordibus numquam
Christus adolescit, nec proficit aetate et sapientia,
et gratia apud 463 Deum et homines, juxta
litteram Scripturas explanamus, laudamur, suspicimur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.