PL 26, col. 350

Commentaria in Epistolam ad Galatas (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

quem ex dono Dei consequimur, et non hominis:
de quo alibi scribitur: Incorruptus Spiritus est in
omnibus [(Sap. XII, 1)]
. Et: Ipse Spiritus testimonium
reddit [Al. reddet] spiritui nostro [(Rom. VIII, 16)]
. Et
in alio loco: Nemo scit ea quae in homine sunt, nisi
spiritus hominis qui est in eo [(I Cor. II, 11)]
. Et in
Daniele: Benedicite, spiritus et animae justorum, Dominum [(Dan. III, 86)]
.
[(Vers. 3.)] Sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis,
nunc carne consummemini? Si sanctum Spiritum acceperant
Galatae, quomodo stulti erant? Verum statim
solvitur, coepisse quidem cos Spiritum, sed cum
carne consummarentur, Spiritum ab eis fuisse sublatum.
Unde sine causa passi sunt tanta quae passi
sunt. Quod ne sibi post peccatum eveniret, David

precatur, dicens: Spiritum sanctum tuum ne auferas
a me [(Ps. L, 13)]
. Diligenter attendite quod qui Scripturas
juxta litteram sequitur, consummari carne dicatur.
Quamobrem illud quod ad Corinthios scriptum
est: In carne viventes, non juxta carnem militamus [(II Cor. X, 3)]
,
melius sic intelligi potest, ut hi militare
dicantur in carne, qui vetus Testamentum humiliter
edisserunt. Qui vero sequuntur intelligentiam
spiritualem, sint quidem in carne, quia eamdem habeant
litteram 421 quam Judaei, sed non juxta carnem
militent, a carne ad spiritum transcendentes.
Quando videritis eum qui primum credit ex Gentibus,
et ad Christi aratrum mittit manum, praevio
aliquo doctore prudente, sic per Legis iter ad Evangelium
pergere, ut omnia illa quae ibi scripta sunt,

de sabbato, de azymis, de circumcisione, de victimis,
digne Deo intelligat, et deinceps post Evangelii
lectionem a Judaeo aliquo, aut Judaeorum socio persuaderi,
ut umbras et allegoriae nubila derelinquens,
sic Scripturas interpretetur, ut scriptae sunt: de
hoc potestis dicere: Sic stultus es, ut cum spiritu
coeperis, nunc carne consummeris?
[(Vers. 4.)] Tanta passi estis sine causa, si tamen
sine causa. Consideremus infelices Judaeos, quanta
superstitione et observationis labore vivant inter
caeteras nationes, dicentes, ne tetigeris, ne gustaveris,
ne attrectaveris, et probabimus verum esse quod
dicitur: Tanta passi estis sine causa; sed non statim
ad eos sententia temperatur, et dubia fit, si tamen
sine causa: quia de his dicitur, qui possunt post Legem

ad Evangelium reverti. Melius autem sic intelligi
potest, quod primum credentes Galatae in Crucifixum,
et a Judaeis, et a gentibus opprobria multa
perpessi sint, persecutiones non minimas sustinuerint.
Quas frustra arguuntur fuisse perpessi, si a
gratia Christi recedant, propter quam tanta perpessi
sunt. Simul et illa spes, quod quicumque ob Christi
fidem laboraverit, et postea lapsus fuerit in peccatum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.