PL 26, col. 335

Commentaria in Epistolam ad Galatas (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

recedendi. Si igitur nos Jerosolymis inter tantos
Judaeos imminentibus hinc inde falsis fratribus,
et his qui majores erant aliqua ex parte cohibentibus,
nulla potuimus vi ac ratione compelli, ut observaremus
circumcisionem quam sciebamus esse
finitam: vos ex gentibus, 402 vos in Galatia, vos
quibus vis nulla inferri potest, ultro a gratia recedentes,
ad Legis jam abolitae transcendistis vetustatem.
[(Vers. 6.)] Ab his autem qui videbantur esse aliquid,
quales aliquando fuerint, nihil mea interest:
Deus personam hominis non accipit. Licet, inquit,
Petrum et Joannem Dominus secum apostolos habuerit,
et transfiguratum eum in monte viderint [(Matt. XII; Marc. IX)] ,
et super ipsos Ecclesiae sit

positum fundamentum: mihi tamen nihil refert,
quia non adversum eos loquor qui eo tempore Dominum
sequebantur, sed adversum eos loquor qui
nunc legem praeponunt gratiae: nec detraho praecessoribus,
nec in aliqua parte accuso majores, sed
hoc dico, quia Deus personam hominis non accipit.
Non enim accepit Moysi, non accepit David, non
accepit aliorum: nec eorum ergo accipiet, qui cedere
quibusdam videntur ad tempus, tametsi ipsi
mecum sentiant, Petro quoque dicente: In veritate
cognosco, quia non est acceptor personarum
Deus: sed in omni loco qui timet eum, et operatur
justitiam acceptabilis ei est [(Act. X, 34, 35)]
. Quo itaque
argumento ipse sanctus apostolus Petrus adversum
eos qui in Cornelio ex gentibus baptizato, nec

circumciso, scandalum sustinebant, utitur, et placat
eos se non potuisse negare aquam his qui Spiritum
sanctum acceperant: eodem nunc sanctus
apostolus Paulus adversum ipsum Petrum disputat,
quod personarum non sit acceptor Deus, sed unumquemque
pro veritate judicet. Et ita caute et pedetentim
inter laudem et objurgationem Petri medius
incedit, ut et praecessori apostolo deferat, et nihilominus
audacter ei resistat in faciem, veritate compulsus.
Mihi enim qui videbantur, nihil contulerunt. Ipse
superius cum illis contulit, et multa ad eos retulit,
quae in gentibus perpetraret: illi nihil contulerunt
ei, sed tantummodo quae ab eo dicta sunt comprobantes,
dexteras dederunt consortii, et unum suum

Paulique Evangelium firmaverunt. Rursum notandum,
quod contulerunt, verbum ipsum sit in Graeco,
de quo ante tractavimus.
[(Vers. 7, 8.)] Sed contra cum vidissent quod creditum
est mihi Evangelium praeputii, sicut 403 Petro
circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in
apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter
gentes. Et cum cognovissent gratiam quae data est
mihi, Petrus et Jacobus, et Joannes, qui videbantur
columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae, societatis:
ut nos in gentes; ipsi autem in circumcisionem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.