PL 26, col. 637

Commentaria in Job (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

prosperantis hominis dicit: qui cum aestu tribulationis
percussus fuerit, adversitatibus frangitur, et
omnis viror pristinae ejus laetitiae, consumptus tristitia
exsiccatur.
Et in ortu suo germen ejus egredietur. In principio,
inquit, felicitatis suae peccator prospere agere videtur,
sed non permanebit, virentis herbae similis:
haec est repentina jucunditas, sicut in psalmo: Cum
exorti fuerint peccatores ut fenum, et apparuerint:
id est, velut herbae in virorem laetitiae praesentis
emerserint: mox adveniente caumate peribunt. Justus
vero non ita ut fenum florebit: cui, ut dixi,
peccatorum gloria comparatur: sed sicut palma florebit,
inquit propheta. Quae ita in profundum est
radicibus stabilita, ut nec tempestatem metuat, nec

solis ardorem formidet. Et cum sub sacrato numero
ad centum usque nodos pervenerit, quibus altitudo
ejus solide continetur: tunc fructus afferet dulcissimos
charitatis, in summo scilicet perfectionis fastigio,
quo se per incrementa virtutum, quasi per plurimorum
quasdam aetates annorum ascendisse gloriatur.
Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,
et inter lapides commorabitur. Quoniam radices ejus
in terra bona solidatae, ut fructus patientiae afferrent,
non figentur, sed super acervum magis petrarum
coarctabuntur, non habendo illic vitae humorem:
moriturus utique prius ariditate siccabitur.
Et inter lapides commorabitur. Metaphoric ωs: lapides,
infideles, et duri cordis hoc loco possunt intelligi:

inter quos quisque peccator commorabitur
vitae similitudine coaequalis, qui Deum ut stolida
metalla non sentiunt. Aut certe lapides peccata nominavit.
Unde propheta ait: Tollite lapides de via:
id est, de via sanctae conversationis auferte peccata.
Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet:
Non novi te. Cum de hac vita ad loca squalida
inferorum transferendus absorptus fuerit: indignus
utique conspectui Dei esse negabitur. Locus hominis,
dici potest qualitas conversationis; ubi vel vitae
genere, vel mente consistit: id est, disciplina, vel
gratia quam accepit, aut elegit sectari.
Haec est enim laetitia viae ejus: Ironic ωs dicitur:
haec est laetitia viae ejus: velut si diceret: Sic in
bonis operibus, Deoque placentibus ambulavit dum

viveret: ut ad aerumnas perpetuo perveniret.
Ut rursum de terra alii germinentur. Facit utique
Deus, ut justus judex, dum Judaeos incredulos a
promissionibus quae in Christo sunt, propter perfidiam
exclusit, et gentes propter obedientiam intromisit.
Sive in loco Judae Matthiam constituens, justa
judicia sua declaravit.
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum
malignis. Id dicit: non juvat ut faveatur operantibus
iniquitatem, et tamen porriget manum pietatis suae,
ut peccatores ad poenitentiam convertat.
Donec impleatur risu o tuum, et labia tua jubilo. In risu, laetitiam cordis intellige. In jubilo, vocem
exsultantis adverte.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.