PL 26, col. 638
Commentaria in Job (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Qui oderunt te, induentur confusione. Cum utique
talis fueris, qualem dixi superius, qui oderunt te,
merito confundentur.
Et tabernaculum impiorum non subsistet. De Job
quidam hoc dicit, sed fallitur. Nam manifestum est
tabernaculum impiorum periturum in aeternum: id
est, diabolum, et ministros ejus, vel etiam praesens
saeculum.
CAPUT IX.
Et respondens Job, ait: Vere scio quod ita sit, et
quod non justificetur homo compositus Deo. Si voluerit
contendere cum eo, non poterit respondere ei unum
pro mille. Sapiens corde est, et fortis robore. Noli
ergo de me ita existimare quod ego saltem cogitare
hoc audeam, cum sciam quia creatura Creatori suo
in nullo possit penitus comparari.
Quis restitit ei, et pacem habuit? Quis contra Deum
agens non sibi bellum irae ejus commovit, sicut Dathan
et caeteri?
Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit
in furore suo. Qui commovet terram de loco suo. Metaphoric ωs
montes homines, sive angeli intelligendi
sunt: quorum elatio mentis intantum intumuit, ut
excelsis montibus comparentur.
Et columnae ejus concutiuntur. Columnas hoc loco
pro stabilitate terrae intelligamus: quam Deus super
semetipsam immobilissima mole fundavit.
Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit
quasi sub signaculo. Qui extendit coelos solus, et graditur
super fluctus maris. Per vicissitudines diei et
noctis; dispositione Dei gubernantis omnia quotidie
fieri ita videmus.
Qui facit arcturum, et oriona, et hyadas, et interiora
Austri. In his stellarum signis, quae sunt in
firmamento coeli pene omnibus stellis notiora, totam
militiam astrorum dicit ad regimen Dei pertinere,
quae magna et mirabilia homines ignorant. Unde
ipse Dominus ait: Numquid nosti ordinem coeli,
et ponis rationem ipsius? Item moraliter: Qui commovet
terram de loco suo. Hominem Deus de loco
vitae prioris commovit, et delectabiles cogitationes,
sed noxias, quibus quasi columnis incubans ac requiescens
in eis sustinebatur, concussit, et infirmavit,
ut eum ad sanctitatem vitae commutaret.
Qui praecipit soli, et non oritur. Peccatoribus cordis
caecitate percussis, non sol oritur justitiae Christus,
sive stellarum: id est, Sanctorum merita, quibus
alii ab aliis distabunt in claritate: qui dum hic latent,
quasi clauduntur sub signaculo. Qui extendit
coelos suos. Apostolos, et caeteros sanctos, coelos
effectos ubique praedicatione diffundit: sive eis
Scripturas, quae coelorum nomine plerumque significantur,
revelando eorum cordibus patefacit: sicut
ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum.
Egredietur super fluctus maris. Super saeculi utique
istius homines inquietos, elatos, et turbidos: ut ad
mansuetudinem, et placabilitatem tumore deposito
conculcentur. Qui facit arcturum, id est, primos
in resurrectione Ecclesiae: ut sint gloriosi, splendentes