PL 27, col. 577

Interpretatio Chronicae Eusebii (Eusebius Caesariensis), J. P. Migne

Passienus filius fraude haeredis suae necatus.
An. Dom. (37 to 40)

Olymp. (205)
Judaeorum. (2 to 5)
Romanorum. (3 to 4)
3 Matthaeus in Judaea Evangelium primus scribit.
Caius cognomento Caligula, Memmii Reguli duxit uxorem, impellens
eum, ut uxoris suae patrem esse se scriberet.
Pontius Pilatus in multas incidens calamitates, propria se manu
interfecit: scribunt Romanorum historici.
Caius Petronio praefecto Syriae praecepit, ut Jerosolymis statuam
suam sub nomine Jovis Optimi Maximi poneret: quod Judaei
maxima negaverunt obstinatione.
Toto orbe Romano, sicut Philo scribit, et Josephus, in Synagogis
Judaeorum statuae, et imagines, et arae C. Caesaris consecratae.
Plurimi nobilium a Caio interfecti.
Caius sorores suas, quibus stuprum intulerat, insulari exsilio condemnavit.
4 Caius omnes exsules jussit interfici.
Caius a protectoribus suis occiditur in palatio, anno aetatis
suae 29.
Romanorum V, CLAUDIUS regnavit an. 13, mens. 8, dieb. 28. (1 to 2)
1 Iste est Claudius patruus Drusi, qui apud Moguntiacum monumentum
habet: Alibi legi, avunculus, quia frater matris Caii
fuit.
2 PETRUS Apostolus natione Galilaeus, Christianorum Pontifex primus,
cum primum Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam
proficiscitur, ubi Evangelium praedicans 25 annis ejusdem urbis
episcopus perseverat.
An. Dom. (41 to 44)
Ann. ab. Abr.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.