PL 28, col. 1307
Liber Danielis (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor
tuum,
cum scires haec omnia:
Sed adversum Dominatorem coeli elevatus es,
et vasa domus ejus allata sunt coram te:
Et tu, et optimates tui,
et uxores tuae, et concubinae tuae, vinum bibistis
in eis?
Deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos,
ligneosque et lapideos,
qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt,
laudasti:
Porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua,
et omnes vias tuas,
non glorificasti.
Idcirco ab eo missus est articulus manus,
quae scripsit hoc, quod exaratum est.
Haec est autem scriptura, quae digesta est:
MANE, THECEL, PHARES.
Et haec est interpretatio sermonis.
MANE: numeravit Deus regnum tuum,
et complevit illud.
THECEL: appensus es in statera,
et inventus es minus habens.
PHARES: divisum est regnum tuum,
et datum est Medis et Persis.
Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura,
et circumdata est torques aurea collo ejus:
et praedicatum est de eo quod haberet potestatem
tertius in regno suo.
Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus.
Et Darius Medus successit in regnum annos natus
sexaginta duos.
[ Visio VI.] Placuit Dario, et constituit super regnum
satrapas centum viginti,
ut essent in toto regno suo.
Et super eos principes tres,
ex quibus Daniel unus erat:
Ut satrapae illis redderent rationem,
et rex non sustineret molestiam.
Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas:
quia spiritus Dei amplior erat in eo.
Porro rex cogitabat constituere eum super omne
regnum:
unde principes et satrapae quaerebant occasionem
ut invenirent Danieli ex latere regis.
Nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset,
et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.
Dixerunt ergo viri illi:
Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem,
nisi forte in lege Dei sui.
Tunc principes et satrapae surripuerunt regi,
et sic locuti sunt ei:
Dari rex, in aeternum vive:
consilium inierunt cuncti principes regni,
magistratus, et satrapae, senatores, et judices,
ut decretum imperatorium exeat, et edictum:
Ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque
Deo et homine, usque ad dies triginta,
nisi a te rex,
mittatur in lacum leonum.
Nunc itaque, rex, confirma sententiam, et scribe decretum: