PL 28, col. 1242

Praefatio in libros Salomonis (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

editio Proverbia vocat: COELETH ( ), quem
Graece Ecclesiasten, Latine Concionatorem possumus
dicere: SIR ASSIRIM ( ), quod in
nostra lingua vertitur Canticum Canticorum. Fertur
et πανάρετος Jesu filii Sirach liber, et alius ψευδεπίγραφος
qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum
priorem, Hebraicum reperi, non Ecclesiasticum, ut
apud Latinos; sed Parabolas praenotatum, cui juncti
erant Ecclesiastes et Canticum Canticorum, ut similitudinem
Salomonis non solum librorum numero,
sed etiam materiarum genere coaequaret. Secundus
apud Hebraeos nusquam est, quia et ipse stylus
Graecam eloquentiam redolet: et nonnulli scriptorum
veterum hunc esse Judaei Philonis affirmant.
Sicut ergo Judith, et Tobi, et Machabaeorum libros

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.