PL 28, col. 522

Liber Judicum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Abimelech filium ancillae ejus super habitatores
Sichem, eo quod frater vester sit: si ergo recte et
absque vitio egistis cum Jerobaal, et domo ejus,
hodie laetemini in Abimelech, et ille laetetur in vobis.
Sin autem perverse, egrediatur ignis ex eo, et
consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello,
egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido
Mello, et devoret Abimelech. Quae cum dixisset,
fugit et abiit in Bera: habitavitque ibi metu Abimelech
fratris sui. Regnavit itaque Abimelech super
Israel tribus annis. Misitque Dominus spiritum pessimum
inter Abimelech et habitatores Sichem, qui
coeperunt eum detestari, et scelus interfectionis septuaginta
filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis
eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in

caeteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.
Posueruntque insidias adversus eum in montium
summitate, et dum illius praestolarentur adventum,
exercebant latrocinia, agentes praedas de praetereuntibus.
Nuntiatumque est Abimelech. Venit autem
Gaal filius Ebed cum fratribus suis, et transivit in
Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,
egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque
calcantes, et factis cantantium choris, ingressi
sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant
Abimelech. Et dicit Gaal filius [ Vulg. clamante
Gaal filio] Ebed: Quis est Abimelech, et quae
est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius
Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum
super viros Emor patris Sichem? Cur igitur serviemus

ei? utinam daret aliquis populum istum sub
manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque
est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem,
et veni. Zebul enim princeps civitatis, auditis
sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde, et
misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce Gaal
filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et
oppugnat adversum te civitatem. Surge itaque nocte
cum populo qui tecum est, et latita in agro, et primo
mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem
egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod
potueris. Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu
suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam
in quatuor locis. Egressusque est Gaal filius Obed,
et stetit in introitu portae civitatis. Surrexit autem

Abimelech, et omnis exercitus cum eo de insidiarum
loco. Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul:
Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit:
Umbras montium vides quasi hominum capita,
et hoc errore deciperis. Rursusque Gaal ait:
Ecce populus de umbilico terrae descendit, et unus
cuneus venit per viam quae respicit quercum. Cui
dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris:
Quis est Abimelech ut serviamus ei? Nonne iste est
populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra
eum. Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo,
et pugnavit contra Abimelech, qui persecutus
est eum fugientem, et in urbem compulit; cecideruntque
ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.