PL 28, col. 601

Libri Samuelis et Malachim (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? Et ait
David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit
mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter
quam a me missus es [( Vulg. add. a me)] , cujusmodi
praecepta tibi [ Ms. tacet tibi] dederim: nam et pueris
condixi in illum et illum locum. Nunc igitur si quid
habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut
quidquid inveneris. Et respondens sacerdos David,
ait: Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum
panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus
[( Ms. muliere)] ? Et respondit David sacerdoti,
et dixit ei: Equidem si de mulieribus agitur,
continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando
egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta.
Porro via haec polluta est [(h. via laica est )] , sed et

ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Dedit ergo ei sacerdos
sanctificatum panem. Neque enim [(h. Dedit
ergo ei sacerdos sanctitatem. Neque enim)] erat ibi
panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati
fuerant a facie Domini), ut ponerentur panes calidi.
Erat autem ibi quidam [( Ms. tacet quidam)] vir de
servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini
(obligatus in conspectu Domini: et nomen ejus Doeg
Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. Dixit autem
David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam,
aut gladium? quia gladium meum et arma mea
non tuli mecum, sermo enim regis urgebat. Et dixit
sacerdos: Ecce gladius Goliat Philisthaei, quem percussisti
in valle Terebinthi, est involutus pallio post
ephod: si istum vis tollere, tolle. Neque enim est hic

alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis,
da mihi eum. Surrexit itaque David, et fugit in die
illa a facie Saul, et venit ad Achis regem Geth: dixeruntque
ei servi Achis: Numquid non iste est David
rex terrae? nonne huic cantabant per choros,
dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia?
[T. LXI.] Posuit autem David sermones istos
in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis
Geth. Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur
inter manus eorum, et impingebat in ostia
portae, defluebantque salivae ejus in barbam. Et ait
Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum:
quare adduxistis eum ad me? An desunt nobis furiosi,
quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente?
hiccine ingredietur domum meam?
[T. LXII, Cap. XXII]. Abiit ergo inde David, et
fugit [(h. evasit)] in speluncam Odollam [(h. Adullam)] .
Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus
patris ejus, descenderunt ad eum illuc. Et convenerunt
ad eum omnes, qui erant in angustia constituti,
et oppressi aere alieno, et amaro animo, et factus est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.