PL 29, col. 560

Evangelium secundum Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem
illorum.
[ Cap. XIV. CXLIII, 2.] In illo tempore audivit Herodes
Tetrarcha famam Jesu: et ait pueris suis:
Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis,
et ideo virtutes operantur in eo. [CXLIV, 2.] Herodes
enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in
carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere
eam. Et volens illum occidere, timuit populum:
quia sicut Prophetam eum habebant. [CXLV, 6.] Die autem
natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio,
et placuit Herodi. Unde cum juramento pollicitus
est ei dare quodcumque postulasset ab eo. At
illa praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in

disco caput Joannis Baptistae. Et contristatus est
rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter
recumbebant, jussit dari. Misitque, et decollavit
Joannem in carcere. Et allatum est caput ejus in
disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. Et
accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et
sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.
[CXLVI, 3.] Quod cum audisset Jesus, secessit inde in
navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent
turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
Et exiens vidit turbam multam, et misertus
est eis, et curavit languidos eorum. [CXLVII, 1.]
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli
ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit:
dimitte turbas, ut euntes in castella, emant

sibi escas. Jesus autem dixit eis: Non habent necesse
ire: date illis vos manducare. Responderunt
ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos
pisces. Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. Et cum
jussisset turbam discumbere super fenum, acceptis
quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in
coelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes,
discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes,
et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim
cophinos fragmentorum plenos. Manducantium
autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis
mulieribus, et parvulis. [CXLVIII, 6.] Et statim
compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam,
et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret
turbas.
[CXLIX, 2.] Et dimissa turba, ascendit in montem
solus orare. [CL, 4.] Vespere autem facto, solus erat
ibi. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus:
erat enim contrarius ventus. Quarta autem
vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
Et videntes eum [ Al. add. discipuli] super mare
ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma
est. Et prae timore clamaverunt. Statimque Jesus
locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego
sum, nolite timere. [CLI, 10.] Respondens autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.