PL 29, col. 561
Evangelium secundum Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Petrus dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire
super aquas. At ipse ait: Veni. Et descendens
Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret
ad Jesum. Videns vero ventum validum, timuit:
et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine,
salvum me fac. Et continuo Jesus extendens
manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei,
quare dubitasti? [CLII, 6.] Et cum ascendissent in
naviculam, cessavit ventus. Qui autem in navicula
erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes;
Vere Filius Dei es. [CLIII, 2.] Et cum transfretassent,
venerunt in terram Genesar. Et cum cognovissent
eum viri loci illius, miserunt in universam regionem
illam, et obtulerunt ei omnes male habentes.
Et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti
ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi
facti sunt.
[ Cap. XV. CLIV, 6.] Tunc accesserunt ad eum ab
Jerosolymis Scribae et Pharisaei, dicentes: Quare
discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum?
non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos
transgredimini mandatum Dei propter traditionem
vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem, et matrem,
et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte
moriatur. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit
patri, vel matri; Munus quodcumque est ex me, tibi
proderit: et non honorificabit patrem suum, aut
matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei
propter traditionem vestram. Hypocritae, bene prophetavit
de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis
me honorat: cor autem eorum longe est a me.
Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas,
et mandata hominum. Et convocatis ad se turbis,
dixit eis: Audite, et intelligite. Non quod intrat in
os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore,
hoc coinquinat hominem. [CLV, 10.] Tunc accedentes
discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito
verbo hoc, scandalizati sunt? At ille respondens
ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater
meus coelestis, eradicabitur. [CLVI, 5.] Sinite
illos: caeci sunt, et duces caecorum, caecus autem si
caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
[CLVII, 6.] Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere
nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc
et vos sine intellectu estis? Non intelligitis, quia
omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in
secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore,
de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: de
corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia,
adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia,
blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem.
Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat
hominem. Et egressus inde Jesus, secessit in
partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a