PL 29, col. 562
Evangelium secundum Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere
mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio
vexatur. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes
discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte
eam, quia clamat post nos. [CLVIII, 5.] Ipse autem
respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae
perierunt, domus Israel. [CLIX, 6.] At illa venit, et
adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. Qui respondens
ait: Non est bonum sumere panem filiorum,
et mittere canibus. At illa dixit: Etiam, Domine:
nam et catelli edunt de micis, quae cadunt
de mensa dominorum suorum. Tunc respondens
Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat
tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
[CLX, 6.] Et cum transisset inde Jesus, venit secus
mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat
ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes
secum mutos, et caecos, claudos, debiles, et alios
multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit
eos: ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes,
claudos ambulantes, caecos videntes: et
magnificabant Deum Israel. Jesus autem, convocatis
discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo
jam perseverant mecum, et non habent quod manducent:
et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in
via. Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto
panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt:
Septem, et paucos pisciculos. Et praecepit
turbae, ut discumberent super terram. Et accipiens
septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et
dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod
superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas
plenas. Erant autem qui manducaverunt, quatuor
millia hominum, extra parvulos et mulieres. Et,
dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in
fines Magedan.
[ Cap. XVI. CLXI, 4.] Et accesserunt ad eum Pharisaei
et Sadducaei tentantes: et rogaverunt eum,
ut signum de coelo ostenderet eis. [CLXII, 5.] At ille
respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum
erit, rubicundum est enim coelum. Et mane:
Hodie tempestas, rutilat enim triste coelum. Faciem
ergo coeli dijudicare nostis: signa autem temporum
non potestis scire? [CLXIII, 6.] Generatio
mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur
ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis,
abiit. Et cum venissent discipuli ejus trans fretum,
obliti sunt panes accipere. [CLXIV, 2.] Qui
dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum
et Sadducaeorum. [CLXV, 6.] At illi cogitabant
intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos,
modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis,