PL 3, col. 1106

Epistolae de baptismate haereticorum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

baptizatos esse, et a nobis ad haereticos transisse, si
postmodum peccato suo cognito, et errore digesto,
ad veritatem et matricem redeat satis sit in poenitentiam
manum imponere; ut, quia ovis fuerat, hanc
ovem abalienatam et errabundam in ovile suum
pastor recipiat. Si autem qui ab haereticis venit, baptizatus
in Ecclesia prius non fuit, sed alienus in
totum et profanus venit, baptizandus est, ut ovis fiat,
quia una est aqua in Ecclesia sancta quae oves faciat.
Et idcirco, quia nihil potest esse commune mendacio
et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati,
antichristo et Christo, per omnia debemus Ecclesiae
catholicae unitatem tenere, nec in aliquo fidei et veritatis
hostibus cedere. Non est autem de consuetudine

praescribendum, sed ratione vincendum. Nam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.