PL 3, col. 1138

Epistolae de baptismate haereticorum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

baptizari et sanctificari in Ecclesia catholica,
legitimo et vero et unico Ecclesiae Baptismo oporteat.
De qua re, quantum fidei nostrae capacitas et
Scripturarum divinarum sanctitas ac veritas suggerit,
dicimus omnes omnino haereticos et schismaticos
nihil habere potestatis ac juris. Propter quod Novatianus
nec debet, nec potest excipi quominus ipse
quoque extra Ecclesiam consistens, et contra pacem
ac dilectionem Christi faciens, inter adversarios et
antichristos computetur. Neque enim Dominus noster
Jesus Christus cum in Evangelio suo testaretur adversarios
suos esse eos qui secum non essent, aliquam
speciem haereseos designavit, sed omnes omnino
qui secum non essent et secum non colligentes gregem
suum spargerent adversarios suos esse ostendit

dicens: Qui non est mecum, adversum me est; et qui
mecum non colligit, spargit [(Luc. XI, 23)]
. Item beatus
Joannes apostolus nec ipse ullam haeresim aut schisma
discrevit, aut aliquos speciatim separes posuit, sed
universos qui de Ecclesia exissent, quique contra
Ecclesiam facerent, antichristos appellavit dicens: Audistis quia antichristus venit, nunc autem antichristi
multi facti sunt. Unde cognoscimus quia novissima hora
est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si
enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum [(I Joa. II, 18, 19)]
.
Unde apparet adversarios Domini

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.