PL 3, col. 1498

De vita et passione Cypriani (Pontius diaconus), J. P. Migne · Acta procunsularia (Auctor incertus), J. P. Migne

sub Christi spectantis oculis, et sub auribus sacerdotis
ex animo pati voluit, per idoneum voti sui testem,
legationis quodammodo litteras ad Deum misit.
CAPUT XIX. Primus martyr episcoporum Carthaginensium.
Sic consummata passione perfectum est, ut Cyprianus
qui bonorum omnium fuerat exemplum,
etiam sacerdotales coronas in Africa primus imbueret;
quia et talis esse post Apostolos prior coeperat.
Ex quo enim Carthagini episcopatus ordo numeratur,
numquam aliquis, quamvis ex bonis et sacerdotibus,
ad passionem venisse memoratur. Licet semper
Deo mancipata devotio, dicatis hominibus pro
martyrio deputetur; Cyprianus tamen etiam ad perfectam

coronam, Domino consummante, profecit: ut
in civitate ipsa in qua taliter vixerat, et in qua prior
fecerat multa praeclara, prior etiam sacerdotii coelestis
insignia glorioso cruore decoraret. Quid hoc loco faciam?
inter gaudium passionis et remanendi dolorem
in partes divisus animus, et angustum nimis pectus
affectus duplices onerant. Dolebo quod non comes
fuerim? Sed illius victoria triumphanda est. De victoria
triumphabo? Sed doleo quod comes non sim.
Verum vobis tamen et simpliciter confitendum est,
quod et vos scitis, in hac me fuisse sententia. Multum
ac nimis multum de gloria ejus exsulto; plus tamen
doleo quod remansi.

Imperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium
consulibus, tertio kalendarum Septembrium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.