PL 3, col. 347

Octavius (Marcus Minucius Felix), J. P. Migne

In English: The Octavius of Minucius Felix 34

ad propositum satis est etiam in hoc sapientes vestros,
in aliquam modum nobiscum consonare. Caeterum,
quis tam stultus aut brutus est ut audeat repugnare
hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse
denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum
nihil fuisse; sicut de nihilo nasci licuit, ita de nasci
licere reparari? Porro difficilius est id quod non sit
incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et
Deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahitur?
Corpus omne, sive arescit in pulverem, sive in
humorem solvitur, vel in cinerem comprimitur, vel
in nidorem tenuatur, subducitur nobis; sed Deo, elementorum
custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum
damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem
consuetudinem humandi frequentamus. Vide

adeo quam, in solatium nostri, resurrectionem futuram
omnis natura meditetur! Sol demergit et nascitur,
astra labuntur et redeunt, flores occidunt et reviviscunt,
post senium arbusta frondescunt, semina non nisi
corrupta revirescunt: ita corpus in saeculo, ut arbores
in hyberno, occultant virorem ariditate mentita. Quid
festinas, ut cruda adhuc hyeme reviviscat et redeat?
expectandum nobis 52 etiam corporis ver est. Nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.