PL 3, col. 845
Epistolae decretales dubiae (Auctor incertus (Cornelius papa)), J. P. Migne
ARGUMENTUM.-- Ne sacerdotes Domini, sicut vulgus
solet facere, praesumant jurare vel compellantur.
1. Si sacramentum ab episcopis fieri debeat. 2. De
causis episcoporum, et ut quidquid adversus absentes
agitur, vacuum habeatur.
CORNELIUS EPISCOPUS RUFO COEPISCOPO IN DOMINO
SALUTEM.
Exigit dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate
Sedis apostolicae tuis deberemus consultibus
respondere. Quod licet non prolixe, sed succincte
agere festinaremus, propter quasdam importunitates,
quae nostris praepedientibus peccatis, in nos supervenere,
tuis tamen per reliqua sanctorum Patrum
instituta studiis perquirere latius et investigare permittimus.
Non enim potest mens attrita, et oneribus
atque importunitatibus gravata, tantum boni peragere,
quantum delectata et oppressionibus soluta.
Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia, quae
necessaria fore cognoverimus, tuae sanctitati velimus
denegare: sed quod hic minus invenitur, latius
perquiratur.
I.
Sacramentum autem hactenus a summis sacerdotibus
vel Dei ministris exigi, nisi pro fide
recta, minime cognovimus, nec spontaneos jurasse
reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus
apostolus prohibens sacramentum, loquitur,
licens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare,
neque per coelum, neque per terram, neque aliud
quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester,
est, est, Non, non: ut non sub judicium decidatis [(Jacob. V)]
.
Et Dominus in Evangelio: Audistis
quia dictum est antiquis: Non pejerabis, reddes autem
Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis non jurare
omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est:
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus:
neque per Hierosolymam, quia civitas magni regis est:
neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum
capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo
vester. Est, est, Non, non: quod autem his abundantius
est, a malo est, [(Matth. V)]
. Id est, ab exigente
et a jurante. Haec, frater charissime, ipse Dominus