PL 3, col. 846

Epistolae decretales dubiae (Auctor incertus (Cornelius papa)), J. P. Migne

prohibet, id est, non debere jurare. Haec Apostoli
maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri,
qui huic sanctae universali apostolicae Ecclesiae praefuerunt
ante nos, haec Prophetae et reliqui sancti
doctores, per universum mundum dispersi ad praedicandum,
juramenta fieri vetant. Quorum nos
exempla si coeperimus enumerare, aut in schedula
hac inserere, ante deficiet hora diei, quam eorum
exempla de hac causa prohibita. Quae nos sequentes,
sanctorum Apostolorum, eorumque successorum jura
firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus.
Unde et ipse Dominus in tabulis lapideis, quas
Mosi dedit, propria manu scripsit, dicens: Vide ne
assumas nomen Domini tui in vanum: [(Exod. XX)]
. Et
reliqua. Nos autem, ut paulo superius praelibavimus,

sacramentum episcopos nescimus oblatum, nec
umquam fieri debet: quoniam, ut supra memoratum
est, praeceptum est a Domino non jurandum, neque
per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram,
quia scabellum est pedum ejus: neque per caput suum,
quia nullus potest unum capillum creare [(Matth. V;
Jacob. V)]
. Unusquisque enim sicut ante altare stans,
Dei timorem habet prae oculis, et propriam conscientiam
mundam servat Deo, quod in memoria retinet,
nullatenus habet intermittere, quoniam, os
quod mentitur, occidit animam [(Sap. I)]
. Et Apostolus
ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo
suo, quoniam sumus invicem membra [(Ephes. IV)]
.
Et alibi: Nolite mentiri invicem [(Coloss. III)]
.
Haec sunt praecepta Salvatoris, haec Prophetarum,

haec sanctorum Patrum instituta. Quae si quis in
vanum duxerit, hostis est animae suae: quia nemo
contra Prophetas, nemo contra Apostolorum, nemo
contra Evangelium facit aliquid absque periculo [(Conc. Carth. I. cap. 13)] .
Et summopere praevidendum
est, ne pastorem suum oves, quae ei commissae
fuerant, reprehendere (nisi a fide exorbitaverit)
neque accusare praesumant: quoniam tales
accusationes vim non habent, neque eis nocere
possunt. Unum vero, charissimi, ut ait beatus apostolus
Petrus, Non lateat vos, quia unus dies apud
Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut unus
dies. Non tardat Dominus promissis, sed patienter
agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad
poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut
fur, in qua coeli magno impetu transient, elementa vero

calore solventur [(II Petri III)]
. Cum haec igitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.