PL 3, col. 847

Epistolae decretales dubiae (Auctor incertus (Cornelius papa)), J. P. Migne

omnia dissolvenda sint, ex his potestis considerare,
quales oportet vos esse in sanctis conversationibus
et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum
diei Dei, per quem coeli ardentes solventur, et
elementa ignis ardore tabescent. « Vos autem, charissimi,
dixit Judas apostolus [(In Epistola sua canonica,
vers. 17)] memores estote verborum quae praedicta
sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,
qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore
venient illusores, secundum sua desideria ambulantes
impietatum. Hi sunt qui segregant semetipsos,
animales, spiritum non habentes. Vos autem
charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae
vestrae fidei, in spiritu sancto orantes, ipsos vos in
dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam

Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam. Et
hos quidem arguite judicatos, illos vero salvate de
igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore,
odientes et eam, quae carnalis est maculatam tunicam. »
Nullus enim sacerdotum causam suam
alieno committat judicio, nisi ad Sedem apostolicam
fuerit appellatum. Sed unusquisque comprovinciales
judices, et notos habeat, nisi aliquam vim temerariae
multitudinis illic timuerit, aut infestos, aut
suspectos inibi judices habuerit, pro quibus causis
ad majoris auctoritatis judices, et ad alias provincias
appellare et venire concessum est.
II.
Omnia ergo quae adversus absentes in omni
negotio aut loco aguntur aut judicantur, omnino evacuentur:
quoniam absentem nullus addicit, nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.