PL 30, col. 143

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

tum in altero San-Germanensi, qui varia opuscula
incompacta continet: tametsi in utroque non de Assumptione,
sed de Nativitate beatae Mariae Virginis, qui
pristinus ejus est titulus, inscribatur. Denique et in aliis
libris sub ejusdem auctoris nomine, teste Oudino, invenitur.
Etiam sermo 208 in Appendice S. Augustini,
qui in Lovaniensium plerisque, ut ipsi observant, ms.
eidem Fulberto tribuitur, magna ex parte iisdem atque
iste laciniis, verbisque totidem constat: ut facile appareat,
priorem illam episcopi Carnotensis homiliam
fuisse (quod solemne est id genus elucubrationibus) pro
interpolatorum dicentium ad populum arbitrio et captu
mutilatam, inque alias subinde formas abire jussam.
EPISTOLA X. De Assumptione B. Virginis Mariae.
I.
Scientes, fratres dilectissimi, auctori nostro

multum nos debere conditos, plus redemptos, redemptionis
nostrae commercium veneremur, et sacratissimum
uterum, ex quo homini Deus unitus apparuit,
et si nequimus meritis, saltem celebremus obsequiis:
scientes erroris nostri tenebras, partim ejus fulgore
dispersas: quia quae homines per protoplastorum negligentiam,
primae matris contumaci tam arrogantia,
quam gula [ Al. regula] perdiderant, hujus sacrae Virginis
partus, non solum restauravit diruta, sed dona
contulit sempiterna: et ideo cunctis praeconiis veneremur
salutis auctricem, quae dum auctorem suum
concepit ex coelo, nobis redemptorem ostendit in saeculo:
et quia ad vicem ejus, matris nostrae Ecclesiae
forma constituitur, ipsa eam inter procellas saeculi
frequenter aspiciat, ipsa inter incursus mundiales

continua oratione confoveat. Neque enim dubium
est, illam quae meruit pro liberandis ferre pretium
posse, impartiri suffragium liberatis: nostra inter
haec oratio jugis ad Dominum dirigatur, ut qui pro
honore nominis sui, viscera illa quae sanctificaverat
intravit, quae etiam nos ipsi sedulitate debita veneramur,
prosit nobis ad remedium, quod per eam se
nobis dedit pretium.
II.
Merito igitur beata Maria singulari a nobis praeconio
attollitur, quae singulare commercium mundo
praebuit: merito inter feminas tunc etiam laetabatur,
cum singularem medicinam pudico alvo gestabat.
Sciebat quidem pondera ventris, quae pudorem non
perdiderat castitatis. Mirabatur partus insignia, quae
nulla noverat viri contagia. O bene fecunda virginitas,

quae novo inauditoque genere et mater dici posset
et virgo. Peperit enim a quo concepit, portavit a
quo creata exstitit. Siquidem ipse est auctor Mariae
qui est ortus ex Maria. Sic inenarrabiliter beata
Maria mater et virgo est, quae dum fructum praegnationis
extulit, integritatis dispendium non incurrit:
apud quam ita coelestis providentia negotii ipsius
conditionem disposuit, ut magis obedientiam exhiberet
in mandato, cum honorificentiam suam cognosceret
ex angelo. Neque enim fidem derogat nuntii,
quae dignitatem intelligit nuntiantis, angelo ei dicente: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te
sanctum, vocabitur Filius Dei
[(Luc. I, 35)]
. Credidit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.