PL 30, col. 144

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

admonita quod audivit, meruit sanctificata quod
credidit. Denique tantum sese ad coeli fastigium sublevavit,
ut Verbum in principio apud Deum, id est
Dei Filium, de summa coeli ara susciperet. Cumque
se per mysticum divinitatis arcanum carni nostrae
fragilitatique commisceret, latuit in homine divinitas,
ut divinitate humanitas non periret: et sub [ Al.
dum sub] velamento assumptae carnis absconditus,
pretiosius redemit perditos, quam si defensaret
ab imminente hoste captivos. Immensa pietas, et
supra quam fari possit praedicanda majestas, viscera
puellae aura sancti Spiritus implebantur: innupta
virginis vulva, Verbi semine crescente, turgebat.
Replebantur, inquam, arcana viscerum sacri
Spiritus fecunditate repleta, et erat spes in partu,

quia non erat voluptas in coitu. Stupebat pretiosissima
genitrix, et apud se tacita rerum novitate mirabatur.
Urebatur aestu cogitationis ab igne, et perculsa
[ Al. percussa] rerum novitate obstupescebat
mirabiliter. Sciens enim suam integritatem, mirabatur
ventris ubertatem felix Maria. O genitrix gloriosa,
o puerpera sublimis, cujus visceribus auctor
coeli terraeque committitur: felicia oscula labris impressa
lactentibus, cum inter crebra indicia reptantis
infantiae, utpote verus ex te filius tibi mater alluderet,
cum verus ex Patre Dominus imperaret. Nam
auctorem tuum ipsa concipiens, edidisti in tempore
puberem, quem habueras ante tempora conditorem.
Felix puerperium, laetabile angelis, exspectabile sanctis,
necessarium perditis, congruum profligatis: qui

post multas assumptae carnis injurias, ad ultimum
verberatus flagellis, potatus felle, patibulo affixus,
ut te veram matrem ostenderet, verum se hominem,
patiendo tormenta monstravit. Tu ergo, beata gloriosaque
Maria, inter ista laudabilis, quae sic meruisti
donum fecunditatis, quae virginitatis non amisisti suffragium.
Tu es enim benedicta inter mulieres. Tu
praerogata cunctis virginum catervis. Tu sequeris
Agnum quocumque perrexerit. Tu virgineos choros
et ab incentivae carnis illecebris alienos, per albentia
lilia rosasque vernantes, ad fontem perennis vitae
invitas. Tu in illa beatorum felicissima regione,
primi ordinis dignitatem adepta es, plantis roscidis
oberrans, inter paradisi amoenitates et gramineos
choros tenero poplite pergens, felicique palma violas

immarcescibiles carpis. Tu concinentibus sine fine
angelis conjuncta, archangelisque sociata, indefessa
clamitare voce, sanctus, sanctus, sanctus, non desinis.
III.
Sed quid dicam pauper ingenio, cum de te
quidquid dixero, minus profecto est quam dignitas
tua meretur? Si matrem vocem gentium, praecellis:
si formam Dei appellem, digna existis: si nutricem
coelestis panis vocitem, lactis dulcedine reples. Lacta
ergo, mater, cibum nostrum, lacta cibum angelorum,
lacta eum qui talem te fecit, ut ipse fieret in te:
qui tibi munus fecunditatis attulit conceptus, et decus
virginitatis non abstulit natus: qui priusquam nasceretur,
te matrem creavit, ex qua nasceretur, ut
illinc procederet tamquam sponsus de thalamo suo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.