PL 30, col. 145

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

quo mortalibus oculis posset videri. Quanta fuit haec
dignatio, ut crearetur ex te, quam creavit: portaretur
manibus, quas formavit: sugeret tua ubera,
quae ipse implevit! Quas itaque laudes charitati Dei
dicemus, quas gratias ei agemus? qui nos ita dilexit,
ut propter nos homo fieret, ut matrem hominis
eligeret, ut uterum nostrae conditionis intraret, ut
contumelias nati infantis subiret, atque cuncta
humanitatis necessaria sustineret. Agentes ergo,
quantum sufficimus, Creatori nostro gratias, Assumptionem
gloriosissimae Dei genitricis cum gaudio
celebremus. Dignum namque est cum summa ei
gratulatione famulari, per quam insignia virginitatis
pullularunt: siquidem ipsa Virgo exstitit ante conjugium,
virgo in conjugio, virgo praegnans, virgo

pariens, virgo lactans: et dicta merito mater, non
de marito. Sanctae quippe Matri omnipotens Filius
nullo modo natus virginitatem abstulit, quam nasciturus
elegit. Exsultent ergo virgines, virgo peperit
Christum: nihil ex eo quod voverunt putent exterminatum,
quia mansit virgo post partum [ Al. abest
haec pericope usque ad agnovit]. Exsultent viduae festum
virginis celebrantes: Anna vidua virginem matrem
agnovit. Exsultent conjugatae solemnia beatae
matris frequentantes: Elizabeth conjugata a virgine
matre salutata est Domini. Exsultent et pueri continentiam
voventes puero. Ipse integritatem pueritiae
consecravit, qui suae matri fecunditatem attulit, virginitatem
non abstulit. Ipsi gloria per infinita saecula
saeculorum. Amen.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Incerti est auctoris, quam nec licet ex breviore isthoc
dictato internoscere, nec videtur, si liceat, facturus
operae pretium, qui studiosius inquirat. Caetera tam
evidens est, ut ait Erasmus, styli discrimen, ut cujuscumque
sit, Hieronymi videri non possit.
EPISTOLA XI. De honorandis parentibus.
I.
Parentum meritis subjugans filios omnipotens
Deus, serviendi legem in officiis posteris dedit, ut
hoc divino cogantur facere imperio, quod debuit
pietas suadere: dicente illo in libro Exodi, in quo
ita scriptum est: Honora patrem tuum et matrem
tuam, sicut praecepit tibi Dominus, ut bene sit tibi: et
sis longae vitae super terram, quam Dominus Deus

tuus dabit tibi [(Exod. XX, 12)]
. Audite, filii, salutiferam
jussionem: et praecepta legis affectu debiti
amoris implete. Servite patribus, futuri patres: et
matres vestras tenera diligite pietate, ut et vestrae
conjuges mereantur matrum nomine nuncupari. Nemo
patrem asperis verbis laedat, non fiat amara
dulcedo. Hoc sit inter parentes et filios, quod jubente
Domino, natura continuit. Affectum sonet
quidquid linguae dixerint liberorum. Inter charas
conjunctasque personas, pietatis jura serventur.
Hoc filiorum ora loquantur, quod parentes delectat
audire. Praebeatur patribus amori mixta formido,
qui primi nobis sunt causa nascendi. Exhibete patribus,
filii, quod vos potestas paterni nominis cogit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.