PL 30, col. 146
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
quae adeo est eorum meritis attributa, ut ipsa de vobis
exigat quod natura jubere non potuit. Matribus
quoque debitam impendite reverentiam, quae vobis
uteri labore servientes, pondus vestri corporis tolerant,
atque ignotam portantes infantiam, famulatum
quemdam exhibent nascituris. Illo tempore
non sibi tantum mater esurit, nec acceptos sola digerit
cibos. Materno victu alitur et ille qui latet,
ejusque membra alterius comestione pascuntur: ut
homo futurus, alienis morsibus saturetur. Quid ipsa
memorem nutrimenta, et tenerae infantiae dulces injurias,
quas nutritoris affectus de suis parvulis sumit?
Quid cibos in matre confectos, qui femineis
manantes ex membris, lacteum solvuntur in succum,
et fauces invalidas liquido sapore perfundunt.
Cogente natura, sumunt infantes de matre quod bibant,
et dente non nato, hoc sibi currentibus labris
eliciunt, quod non sit necesse mordere. Serviunt
materna posteris pectora, serviunt ipsis incunabulis,
manus et terga membris devota lactentium gratos
artus accipiunt. Optat mater parvulum crescere, optat
cito videre majorem, eumque numeris juvenum
miscere festinat, numquam sibi forsitan serviturum.
His tot tantisque praecedentibus factis, parentibus,
matri tota debet alacritate serviri. Reddatur naturae
debitum, reddatur et posteris quod debetur. Exsolve,
fili, quod debes, et officia debita qualicumque exhibe
famulatu, quia parentibus nemo potest reddere quod
debetur. Humilitas talibus oblata personis, vivendi
tempus extendit: et morte dilata, multum nostram
prorogat vitam, vicemque facientibus reddens, officia
nostra, Domino jubente, commendat: qui intantum
nomen parentum diligit, ut seipsum Patrem
jusserit dici.
II.
Irreverens autem filius, quid de Domino ipse
mereatur, Salomonis dicta testantur: Contumeliis
afficiens patrem, et contemnens senectam matris, confundetur,
et in opprobriis erit. Filius derelinquens
custodire disciplinam patris, meditabitur sermones malitiae.
Maledicenti patrem et matrem exstinguetur lumen,
et pupillae oculorum ejus videbunt tenebras [(Prov. XIX)]
.
Audi, fili, patrem qui te genuit: nec
contempseris quia senuit mater tua. Pareat patri
lingua, quam genuit, et matrem suam nemo crudeli
verbo percutiat. Sic te rapiat, fili, juvenilis aetatis
auctoritas, ut noveris unde sis natus. Memento
Scripturae sententiae [ Ms. Ambros. sanctae], ubi, Spiritu
sancto loquente, dictum est: Quia qui maledixerit
patri aut matri, morte moriatur [(Lev. XX, 9)]
.
Memento ergo parentum esse quod talis es: quorum
manibus crementa sumpsisti. Fauces tuae necdum
lacteum perdiderunt saporem, quem tibi pia mater
infundens, linguam istam pavit potu corporis. Impende
debitum patri matrique servitium: qui numquam
tuos vagitus horrentes, totum in te lambebant
osculis corpus. Sit tibi grata salus ipsorum, quibus
charior est tua vita quam propria. Redde amoris
vicem colendae pietatis. Facta parentum tuis cunabulis
commoda, officiis propriis exsolve. Parentes