PL 30, col. 161

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem [(Rom. X, 10)]
.
Secundus Competentium locus
est, qui ad Dei gratiam festinantes, aliquid amplius
quam fuerint esse desiderant. Qui ideo Competentes
dicuntur, id est, poscentes Dei gratiam, Deo jam utiles
et per desiderium voluntatum competentes coelorum
regna, ac volentes juri suo per misericordiam
principalem haereditatem Deum vindicare: ab omnibus
abstinentes, sperantes lavacrum, casti atque
sinceri, et praesentis vitae positum sibi terminum recognoscunt,
et ordinem futurae conversationis aspiciunt:
ut qui antequam accipiant, serviunt Christo,
post acceptam fidem Dei, dona non perdant, aut irritam
faciant gratiam, cui servire voluerunt. Tertius
baptizatorum ordo est, in quibus jam Christus est,

dicente Apostolo: Nescitis quoniam quicumque baptizati
estis in Christo, Christum induistis [(Gal. III, 27)]
?
Et ideo cum cogitamus aliquid boni liberati a gentilitate,
cathecumeni sumus: cum volumus quod
sanctum est, competentes: cum operamur bona, baptizamur
et commorimur Christo. Sed si forte, hoc
impugnante diabolo, quacumque peccati maculatione
violamur, poenitentia competit: quae in similitudinem
divini fontis, ipsa peccata mortificet, ac nos
salvet in corpore. Qua completa quartus reconciliationis
locus est, ut caput corporis nostri Christum
esse credamus, quia Ecclesiae suae vir, caput mulieris:
id est, omnium animarum quae Deum tota mente
perquirunt. Sal autem propterea catechumenis
datur in mysterio: ut nos esse sal terrae, id est, sapientiam

Dei noscamus: Invisibilia enim ejus, ut ait
Apostolus, a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et
divinitas: ita ut sint inexcusabiles [(Rom. I, 20)]
, et
caetera. Baptismus vero aqua est, quae tempore passionis
de latere Christi exivit: et nullum aliud elementum
est, quod in hoc mundo purificet universa,
quod omnium poculum sit, quod vivificet cuncta. Et
ideo spiritus vitae in aqua est, et congregatio aquarum,
maria nomen accepit. Christo enim renascitur,
qui baptizatur in fonte: fons enim origo omnium gratiarum
est. In quo septem gradus sunt, tres in descensu,
et tres in ascensu: septimus vero est, qui et
quartus, id est, similis filio hominis, exstinguens
fornacem ignis ardentis, stabilimentum pedum, fundamentum

aquae: in quo plenitudo divinitatis habitat
corporaliter. Oleum vero et chrisma esse sanctorum,
silentium ipsius et pinguedinis natura demonstrat.
Corpus Domini panis verus et coelestis e coelo
est. Sanguis ejus, hoc est quod scriptum est: Ego
sum vitis vera, vos autem sarmenta [(Joan. XV, 1, 5)]
.
Et quia multa membra, unum autem corpus, totius
mundi natura contrita est invisibilibus speciebus in
candorem lucis effectum, atque per baptismum aquae
in veritate: cum semper secundum speciem corporis,
et puritas et veritas voluntatis apparet probata per
ignem, ut his omnibus impletis alimentis, nihil desit
visibilitati, nihil desit mysterio Dei, ac resurrectio
carnis apertissime comprobetur: cum haec quae visibilia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.