PL 30, col. 162

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

sunt, sanctificata per verbum et orationem,
Christi corpus effecta sunt. Quae omnia, si in veritate
complecteris, intelligens Deum, opus vitae agis, et
commoraris in Christo. Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)]
. Te Decet
hymnus Deus in Sion, ut reddas vota in Jerusalem [(Psal. LXIV, 2)]
.
Tibi convivium Christus est, gaudium
Christus est, cogitatio Christus est, desiderium
Christus est, lectio Christus est, quies Christus
est, atque imperans mundo Pharaonis Deus es,
postquam universa vicisti. Haec cunctis plebibus tuis,
si dignaris ut moneam, prout potes semper insinua,
memoriam mei habens in orationibus tuis sanctis, ut
liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea, ut remissionem
consequar peccatorum. Certus sum enim

ego, quia supra quam dico facies: debitorem enim
te mihi esse cognoscis, ut pro me Deum rogare non
desinas, quoniam sicut jubere dignatus es, officium
disputationis impendi. Nec tibi legem quam sequi debeas
posui, sed qualis esse jam debeas, stylo favente
descripsi. Unum tamen illud prae caeteris rogo, ut
quia multa secundum consuetudinem tuam, nova
tibi videntur esse conscripta, praesumptioni meae dare
veniam digneris. Nec putes nos perversitatem
aut novitatem aliquam, sed solam, si [ Al. sic]
dici fas est, diversarum provinciarum consuetudinem
publicare: sed sicut reprehendi neminem,
ita et damnandum nullum descripsi: praesertim cum
omnes Ecclesias Deus fecerit: et in omnibus apostoli
praedicaverint; nec deceat quemquam studere

discordiae, ubi pro omnium pace servanda, in disceptatione
ecclesiasticae disciplinae vincit ille qui vincitur,
ac se victum gratulatur. Ego tamen in omnibus
vobis cedo, qui omne quod facitis laudo, et in
aemulationem bonae rei istud vestris sensibus derelinquo;
ut unus alterum exhortans, invicem vos de
consuetudine nostra et de contemplatione doceat:
mihi hoc solum peculiarius relaxetis, ut pro me orare
dignemini: qui ad emendationem omnium quae
conscripta sunt, obedientiam gerens, ita libenter habeo
mihi aliquid imputare, ut mei primitus sciatis
esse judicii: hoc tantum jussi ab omnibus condemnandum,
quod aut consuetudo Ecclesiarum, aut divinorum
librorum scripta non retinent.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
Existimo, post annum quadringentesimum quartum,
nec tamen post longum ab eo temporis intervallum, sed
intra plus minus decennium, hanc fuisse epistolam, seu
libellum elucubratum. Nimirum postrema isthaec ejus
verba: Unde pulchre Romana Ecclesia, apostolico,
sine dubio, cujus sedem obtinet, spiritu animata,
tam severam NUPER sententiam statuit, ut vix vel
poenitentia dignam judicaret, quae sanctificatum Deo
corpus libidinosa coinquinatione violasset: respiciunt
omnino illud Innocentii Romani pontificis decretum,
epistola ad Victricium Rotomagensem cap. 12: Item
quae Christo spiritualiter nupserunt, et velari a sacerdote
meruerunt, si postea vel publice nupserint,
vel se clanculo corruperint, non eas admittendas
esse ad agendam poenitentiam, nisi is, cui se junxerunt,
de saeculo recesserit. Haec anno, ut dixi, quarto
supra quadringentesimum assignatur; adeo quod eam
noster nuperam sententiam vocat, haud multum se

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.