PL 30, col. 17
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
bello ea exhortatio maxima est, eaque plurimum
auctoritatis habet, quae pugnatorem de viribus suis
admonet. Primum itaque debes naturae humanae bonum
de ejus auctore metiri, Deo scilicet, qui cum
universa mundi, et quae intra mundum sunt, opera
bona, et valde bona fecisse referatur: quanto, putas,
praestantiorem ipsum hominem fecit: propter quem
omnia etiam intelligitur illa condidisse! Quem dum
ad imaginem et similitudinem suam facere disponit
[ Al. disposuit], antequam faciat, qualem sit [ Al. esset]
facturus, ostendit. Deinde cum subjecit ei universa
animalia: eumque etiam constituit eorum dominum,
quae vel mole corporis, vel virium magnitudine,
vel armis dentium multo valentiora homine
fecerit: satis declarat, quanto pulchrius sit homo
ipse conditus, quem vel ex hoc voluit naturae suae
intelligere dignitatem, dum fortia sibi subjecta miratur
animalia. Neque enim nudum illum, ac sine
praesidio reliquit, nec diversis periculis velut exposuit
infirmum. Sed quem inermem extrinsecus fecerat,
melius intus armavit: ratione scilicet atque
prudentia, ut per intellectum vigoremque mentis,
quo caeteris praestabat animalibus, factorem omnium
solus agnosceret: et inde serviret Deo, unde aliis
dominabatur. Quem tamen justitiae exsecutorem
Dominus voluntarium esse voluit, non coactum. Et
ideo reliquit eum in manu consilii sui [(Eccli. XV)] .
Posuitque ante eum vitam et mortem, bonum et
malum: et quod placuerit ei, dabitur illi. Unde
etiam in Deuteronomio legimus: Vitam et mortem
dedi ante faciem tuam, benedictionem et maledictionem:
elige tibi vitam, ut [Al. et] vivas [(Deuter. XXX)]
.
CAP. III.--Hinc jam providendum est, ne forte
illud remordeat te, in quo temere imperitum vulgus
offendit. Et ideo non vere bonum factum hominem
putes, quia is facere malum potest: nec ipsa naturae
violentia astringitur [ Al. astringatur] ad immutabilis
boni necessitatem. Nam si diligenter retractes,
et ad subtiliorem intellectum cogas animum: hinc
tibi melior status hominis ac superior apparebit,
unde putatur inferior. In hoc enim gemini itineris
discrimine, in hac utriusque libertate partis, rationabilis
animae decus positum est. Hinc, inquam, totus
naturae nostrae honor consistit: hinc dignitas,
hinc denique optimi quique laudem merentur, hinc
praemium. Nec esset omnino virtus ulla in bono perseverantis
si is ad malum transire non potuisset.
Volens namque Deus rationabilem creaturam voluntarii