PL 30, col. 18

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

boni munere [ Al. munire], et liberi arbitrii potestate
donare: utriusque partis possibilitatem homini
inserendo, proprium ejus fecit esse quod velit,
ut boni ac mali capax naturaliter utrumque posset:
et ad alterutrum voluntatem deflecteret. Neque enim
aliter spontaneum habere poterat bonum: nisi [ Al.
nisi aeque etiam] ea creatura, quae etiam malum habere
potuisset. Utrumque nos posse voluit optimus
Creator, sed unum facere, bonum scilicet, quod et
imperavit: malique facultatem ad hoc tantum dedit,
ut voluntatem ejus ex nostra voluntate faceremus.
Quod cum ita sit, hoc quoque ipsum quod etiam mala
facere possumus, bonum est. Bonum, inquam, quia
boni partem meliorem facit. Facit enim ipsam voluntariam
sui juris: non necessitate devinctam, sed judicio

liberam. Licet quippe nobis eligere, refutare,
probare, respuere. Nec est quo magis rationabilis
creatura caeteris praeferatur, nisi quod cum omnia
alia conditionis tantum, ac necessitatis bonum habeant,
haec sola habeat etiam voluntatis. Sed plerique
impie, non minus quam imperite, cum super statu
hominis quaeritur (vereor dicere), quasi reprehendentes
opus Domini, talem illum aiunt debuisse fieri,
qui omnino facere non posset malum. Dicit itaque
figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic [(Rom. IX)]
?
Et improbissimi hominum, dum dissimulant
idipsum bene administrare quod facti sunt: aliter
se factos fuisse malunt, ut qui vitam suam emendare
nolunt, videantur emendare velle naturam.
Cujus bonum ita generaliter cunctis institutum est,

ut in gentilibus quoque hominibus, qui sine ullo cultu
Dei sunt, se nonnumquam ostendat, ac proferat.
Quam multos enim philosophorum et audivimus
et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos,
liberales, abstinentes, benignos, et honores
mundi simul, et delicias respuentes, et amatores justitiae
non minus quam scientiae [ Al. sapientiae]! Unde,
quaeso, hominibus alienis a Deo placent? Unde autem
[ Al. haec] illis bona nisi de naturae bono? Et cum
ista quae dixi, vel omnia in uno, vel singula in singulis
haberi videamus, cum omnium natura una sit,
exemplo suo invicem sibi ostendunt, omnia in omnibus
esse posse, quae vel omnia in omnibus, vel singula
in singulis inveniantur. Quod si etiam sine Deo
homines ostendunt, quales a Deo facti sunt: vide

quid Christiani facere possunt, quorum in melius
per Christum natura et vita instructa est: et qui divinae
quoque gratiae juvantur auxilio.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.