PL 30, col. 170

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

aures, ut non nisi sermonibus sanctis et veris auditum
praebeant, ut numquam obscoena, aut turpia
saeculariaque verba suscipiant, aut aliquem de altero
audiant derogantem, propter illud quod scriptum
est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam
nequam [(Eccl. XXVIII, 28)]
: ut cum eo habere partem
possis, de quo dicitur: Quoniam auditu et visu
justus erat [(II Petr. II, 8)]
: hoc est, nec aure, nec
oculis delinquebat. Munda manus, ne porrectae ad
accipiendum sint, ad dandum autem collectae: nec
ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et
pietatis opera satis promptae. Munda pedes, ne latam
et spaciosam viam pergant, quae ducit ad splendida
saeculi et pretiosa convivia: sed ad arduum
magis et angustum gradiantur iter, quod tendit ad

coelum: quia scriptum est: Iter rectum facite pedibus
vestris [(Prov. IV, 31)]
. Agnosce, tibi a Deo artifice
non ad vitia, sed ad virtutes membra formata.
Et cum universos artus mundaveris ab omni sorde
peccati, et toto fueris mundificata corpore, tunc tibi
castitatem intelligas profuturam, et cum omni fiducia
palmam virginitatis exspectes.
IX.
Quid sit sanctam esse corpore, breviter quidem,
sed plane exposuisse me arbitror. Nunc quod
sequitur, et spiritu, nosse debemus. Hoc est, ut quod
opere nefas est fieri, nec cogitatione concipere. Illa
enim est tam sancta corpore quam spiritu, quae nec
mente nec corpore delinquit, sciens etiam cordis
speculatorem esse Deum. Et idcirco satagit, ut omnino
etiam animam cum corpore mundam habeat a

peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia serva
cor tuum [(Prov. IV, 23)]
. Et iterum: Diligit Dominus
sancta corda; accepti sunt autem ei omnes immaculati.
Et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt [(Matth. V. 8)]
. Quod de illis dici arbitror,
quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati. De
quibus et Joannem in Epistola sua dixisse reor: Si
cor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus ad
Deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo [(Joan.
III, 21, 22)]
.
Nolo existimes te peccati crimen fugisse,
si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum
sit: Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum
eam, jam moechatus est eam in corde suo [(Matth. V, 28)]
.
Nec dicas: cogitavi quidem, sed non feci: quia etiam
concupiscere nefas est, quod fieri crimen est. Unde

et beatus Petrus praecipit, dicens: Animas vestras
castificantes [(II Petr. I, 6)]
. Qui si nullam animae constuprationem
nosset, nec castificari, ipsam desiderasset.
Sed et illum locum quo continetur: Hi
sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt,
virgines enim permanserunt: hi sequuntur Agnum
quocumque ierit [(Apoc. XIV, 4)]
: attentius considerare
debemus et animadvertere, si solius integritatis
ac pudicitiae merito, isti divino comitatui
copulentur, et per omnia coelorum tabernacula
discurrant: an et alia sint quibus adjuncta virginitas,
tantae beatitudinis gloriam consequatur. Sed
unde hoc scire poterimus? Ex consequentibus, nisi
fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex omnibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.