PL 30, col. 171

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

primitiae Deo et agno, et in ore ipsorum non est
inventum mendacium: sine macula enim sunt. Vides
ergo quod non in uno virgines tantum membrorum
Dominicis referantur inhaerere vestigiis: sed illi
qui praeter virginitatem ab omni contagione peccati
immaculatam gerunt vitam.
X.
Idcirco vel maxime virgo nuptias spernit: ut
dum securior est, facilius quod etiam a nubentibus
quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa
legis mandata perficiat. Nam si non nubat, et ea nihilominus
faciat, a quibus et nuptae esse jubentur
immunes, non nupsisse quid proderit? Quamquam
enim nulli Christianorum peccare liceat, et omnes
quicumque spiritualis lavacri sanctificatione purgantur,
immaculatam decurrere conveniat vitam, ut

Ecclesiae (quae sine macula, sine ruga, sine aliquo
ejusmodi esse describitur) possint visceribus intimari:
multo magis tamen hoc virginem implere necesse
est, cui nec mariti, nec filiorum, nec alterius
necessitatis causa prohibet, quo minus divinam
Scripturam perficiat: nec si peccet, aliqua poterit
excusatione defendi. O virgo, serva propositum tibi
magno praemio destinatum. Praeclara est apud Deum
virginitatis et pudicitiae virtus, si non aliis peccatorum
et malorum lapsibus infirmetur. Agnosce statum
tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi
sponsa diceris, vide ne quid indignum ei cui desponsata
esse videris, admittas. Cito scribit repudium,
si in te videat vel unum adulterium. Quaecumque
ergo humanorum sponsaliorum pignoribus

subarrhatur, statim a domesticis, a familiaribus, ab
amicis, et servulis sponsi sollicite et diligenter requirit,
quales juvenis habeat mortes: interrogat
quid potissimum diligat, quid accipiat libenter, quo
usu vivat, qua se consuetudine regat, quibus utatur
dapibus, in quibus maxime rebus delectetur et gaudeat.
Quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat,
ut sponsi moribus suum obsequium, sua dilectio,
sua jucunditas, sua vita, sua diligentia concordet.
Et tu quoque Christum sponsum habens,
a domesticis ac familiaribus ejus, sponsi tui mores
interroga: et strenue ac solerter inquire, in quibus
praecipue delectetur. Qualem in te compositionem
vestium diligat, cujusmodi concupiscat ornatum:
dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui ne nuptis

quidem corporalem, sed spiritualem permittit ornatum:
sicut in Epistola sua scripsit: Mulieres similiter
subjectae sint viris suis, et si qui non credunt verbo,
per mulierum conversationem sine verbo lucrificentur,
considerantes in timore castam conversationem vestram:
quarum sit non extrinsecus capillatura, aut
circumdatio auri, aut indumenti vestimentorumque
cultus; sed absconsus cordis est homo in incorruptibilitate
quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu
Dei locuples [(I Petr. III, 1 seqq.)]
. Dicat et alius apostolus
beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens
Epistolam, eadem de fidelium feminarum disciplina
testatur: Mulieres similiter in habitu ornato, cum verecundia
et sobrietate, ornantes se, non in tortis crinibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.