PL 30, col. 175
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
ut criminis abominationem devita. Satis tranquillam,
satis quietam esse convenit mentem, et ab omni perturbatione
furoris alienam, quae Dei habitaculum
esse desiderat, qui per Prophetam testatur, dicens: Super quem alium requiescam, nisi super humilem et
trementem sermones meos?
[(Isa. LXVI, 2.)]
Omnium
operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum
crede, et cave ne quid quod divinis oculis indignum
sit, aut opereris, aut cogites. Cum orationem celebrare
desideras, talem te exhibe, quasi quae sis cum Deo
locutura. Quando psalmum dicis, cujus verba loquaris,
agnosce: et in compunctione magis cordis quam
in tinnulae vocis dulcedine delectare. Lacrymas enim
psallentis Deus magis quam vocis gratiam approbat.
Sicut Propheta dicit: Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore [(Psal. II, 11)]
. Ubi timor et
tremor est, ibi non vocis elatio, sed animus flebilis
est, et lacrymosa dejectio. Omnibus actibus tuis, diligentiam
adhibe, quia scriptum est: Maledictus homo
qui facit opus Dei negligenter.
XVI.
Crescat tibi cum annis gratia, crescat cum
aetate justitia, et fides eo perfectior videatur esse,
quo senior est. Quia Dominus noster Jesus Christus,
qui nobis exemplum vivendi reliquit, proficiebat,
non aetate tantum corporea, sed sapientia et gratia
spirituali coram Deo et hominibus. Omne tempus, in
quo te non meliorem senseris, hoc aestima perdidisse.
Coeptum virginitatis propositum ad finem usque conserva,
quia non inchoasse tantum, sed perfecisse virtus
est. Sicut in Evangelio Dominus ait: Qui autem
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [(Matth.
X, 22)]
. Cave ergo, ne cui concupiscendi occasionem
tribuas, quia sponsus tuus Deus zelans est. Criminosior
est enim adultera Christi quam mariti. Unde
pulchre Romana Ecclesia, apostolico sine dubio, cujus
sedem obtinet, spiritu animata, tam severam nuper
de hujusmodi sententiam statuit, ut vix vel poenitentia
dignam judicaret, quae sanctificatum Deo
corpus libidinosa coinquinatione violasset. Esto ergo
vivendi omnibus forma, esto exemplum, praecede et in
actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. Virginem
te in omnibus exhibe, nihil corruptionis objiciatur
capiti tuo, cujus corpus integrum est, ut et tua
sit inviolabilis conversatio. Et quoniam sicut in
exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium
factam, quod utique sanctificationem suam etiam
aliis impertit, et quisquis ex eo digne sumpserit,
sanctificationis et ipse sit particeps. Ita ergo per te,
quasi per vivam [ Al. divinam] hostiam sanctificentur
caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut
quisquis vitam tuam, aut visu, aut auditu contigerit,
sanctificationis vim sentiat, et tantum sibi intelligat
gratiae ex tua conversatione transfundi: ut dum
te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit
dignus.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
Habetur longo auctius assumento, etiam apud Augustinum
in appendice Tomi octavi sub titulo De essentia
Divinitatis. Sed et aliis multis auctoribus, Ambrosio, Anselmo,