PL 30, col. 182
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
sub finem epistolae: Necdum annus completus est,
quo principem Gratianum, prodente exercitu suo,
ante foeda captivitas, dehinc miserabilior oppressit
interitus. Visus autem est doctis criticis, et cum primis
Erasmo, Hieronymi stylum aemulatus, ut pote qui
ex hujus epistolis ad Heliodorum ac caeteros, sententias
quasdam et verba sublegerit. Mihi non imitatus
modo, aut anxio, quod fieri amat, Hieronymum vestigio
secutus, sed ipsum ferme videtur Hieronymianum
ingenium, ac salivam tota orationis serie, contextuque
sententiarum referre. Verum hoc est ipsum,
quod me magis movet; si enim recte temporum rationes
inimus, nondum erat anno 378, ex Hieronymianis
scriptionibus tam bene conformando stylo exemplum,
neque adeo ipsa dudum laudata epistola ad Heliodorum
satis erat, qua cum si praesentem ad praesidium
componas, magis argumenti similitudine, et Scriptoris
ingenio perspicies convenire, quam sublectis ex illa
verbis aut sententiis: quarum etiam splendidiores nonnullae
in ea aeque atque ista ex Tertulliani libro ad
Martyres videri possunt delibatae. Porro autem ex aliis
Hieronymi scriptis, quae posteriorum sunt temporum,
noster quae paria habet, mutuo tamen accepisse non
potest. Ejusmodi est, ut unum atque alterum expresse
laudem, quod ait Hieronymus epist. 29, ad Marcellam,
quae anni est 384, ut si quid forte nescimus sine teste,
sine judice in fida aure moriatur: quod noster sub
finem cap. I. totidem fere verbis habet. Tum illud illustrius
epist. 128, ad Gaudentium, post annos trigintaquinque,
seu 413 data: In Domini sacrificiis mel non
offertur, ceraque contempta, quae mellis hospitium
est, oleum accenditur in templo Dei, quod de amaritudine
exprimitur olivarum: quae, ut alia multa quae
praetermittimus, ita noster expressit, ut cum certum
sit ex iis locis desumi non potuisse, duae unius ejusdemque
auctoris epistolae, si ex hoc licet uno argumento
judicare, videantur.
At non ideo genuinum hunc quoque esse Hieronymi
fetum pronuntio: dicam hac de re latius in praefatione:
Scias interim ab his verbis: Pelicani cum suos
a serpente filios occisos, etc., quae interposito spatio
sejunximus, non ut Erasmus putabat ab illis, itaque
Placentiam te remitto, alterius auctoris, qui de naturis
animantium scripserit, esse ἀποσπασμάτιον, sane
nec doctum, nec ad rem quidquam pertinens, et quod
videtur errore eorum, qui concinnant codicum paginas,
ut alias usuvenit, temere subjunctum.
EPISTOLA XVIII. AD PRAESIDIUM. De Cereo paschali.
I.
Nulla res (vetus inquit Comicus) tam facilis est,
quin difficilis fiat, si invitus facias. Quod si ille rem
facilem difficulter fieri invito animo putavit, quid me
facere posse existimas in re maxima, et nullius umquam
edisserta eloquentia? Nam quicumque voluerunt
de laudibus Cerei dicere, plenisque, ut aiunt,
ventis ingenii sui intendere vela, et quasi quaedam
pelagi alta penetrantes, vicina abscondere littora:
statim in orationis foribus retinet oratorum clamor,
florum, pratorumque descriptio, et in modum sonantis
aurae molliter verba cadentia, dum describuntur
apes, quod sine coitu generantur et generant,
quod solae a concubitu liberae, natos ore legunt,
arte componunt, et quadam ratione vitali, animas
apiculis, non de suo inserunt. Praeterea Virgilii totus
Georgicorum liber profertur in medium, rex advolans
agmen inducit, tantoque strepitu diversa narrantur
munia, ut militaribus castris interesse te
credas. Sed cum haec audieris sive legeris, laudabis