PL 30, col. 307

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne · De formis Hebraicarum litterarum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Amicis et fratribus in Christo dilectissimis, Lazaro
Durbonensi priori, et caeteris in eadem eremo Deo
famulantibus, Cartusiae prior vocatus Guigo,
aeternam a Domino salutem.
Inter caetera catholicorum virorum, quae ad eruditionem
fidelium elaboraverunt opera, quae nostra
quoque parvitas congregare studuit, vel emendare,
etiam epistolas B. HIERONYMI, quotquot potuimus,
undecumque quaesitas, et pro concessa a Deo facultate,
mendaciis expurgatas, in unum grande volumen

redegimus. Abscidimus autem ab iis quasdam,
quas vel ex aliorum doctorum scriptis, vel ex styli,
sententiarumque distantia, titulo tanti viri comperimus
indignas: ex quibus illa est, cujus est titulus
ad DEMETRIADEM, hoc habens initium: Si summo ingenio,
parique fretus scientia. Hanc quippe B. Augustinus
in opere contra Pelagium de Gratia Christi
et de Peccato originali, ejusdem Pelagii esse dicit,
quaedam ipsius frustra tractatu suo interserens,
atque redarguens. Huic adduntur et istae, ad TITIANUM de morte filiae,
cujus initium tale est: Charitatis
tuae scripta percepi. Ad OCEANUM consolotaria, tale
habens initium: Diversorum opprobria, tribulationes

Hebraicarum litterarum formae duae sunt: una antiqua,
qua Samaritani utuntur, altera posterior, qua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.