PL 30, col. 308

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne · De formis Hebraicarum litterarum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

multiplices. Ad VIDUAM, quae sic incipit: Magnam
humilitati nostrae fiduciam scribendi. Ad VIRGINEM,
sive ad FILIAM MAURICI, dupliciter quippe intitulata
reperitur, exordium istud accipiens: Quantam in
coelestibus beatitudinem. Item de lapsu virginis, sive de poenitentia ad
SUSANNAM (uterque enim titulus in
diversis codicibus invenitur) quae tam diversis titulatur
auctoribus, ut eorum nullius sit decoranda vocabulo;
cujus hoc est in quibusdam libris initium: Puto leve esse crimen.
In aliis istud: Quid agis, anima?
quid cogitationibus aestuas? Ad DESIDERIUM de XII lectoribus,
a nescio quo in irrisionem doctorum composita.
Ad CELANTIAM, sic incipiens, Veteris scripturae
celebrata sententia est. Haec stylo quidem nobiliore
est scripta; sed nec sic B. Hieronymo digna.

Postrema est, De origine animae disputatio, quasi inter
B. Hieronymum et Augustinum: ubi licet multa
ex eorum scriptis ponantur, falsa tamen est: tum
quia praefati doctores numquam inter se praesentialiter
sunt locuti: tum quia eadem quaestio nec apud
eos, nec apud caeteros fidei catholicae sectatores adhuc
usque potuit liquido definiri. Hujus disputationis
tale reperitur principium: Cum apud vos coelestis
eloquentia purissimi fontis. Ne autem praedicti doctoris
epistolae sine rationabili causa apud imperitos
suo videantur numero minutae, has nostrae parvitatis
litteras in principio collocate. Valete. Orate pro
nobis.

Judaei. Ea de causa captivi facti Israel, et Babyloniam
ducti, jussit rex Assyriorum, ne deserta remaneret

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.