PL 30, col. 25

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

spadonibus regnum coelorum promittens,
ait: Qui potest capere, capiat [(Matth. XIX, 12)]
. Rem
itaque tam magnam non impero, non impono, sed
offero. Neque quemquam ad hoc cogo, sed provoco.
Quamquam de viris tantum sonare videatur, non solis
tamen viris dicitur, sed aequalis utrique sexui virginitatis
palma promittitur. Et Apostolus de virginibus
praeceptum quidem se dicit non habere Domini
[ Al. Dei], sed dat consilium. Dicit itaque: An experimentum
quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus [(II Cor. XIII, 3)]
?
CAP. X.--Perfectionis igitur secuta consilium,
beatitudinem specialis aggressa propositi, serva generale
mandatum. Dixi, idemque nunc repeto. In
causa justitiae omnes unum debemus: virgo, vidua,

nupta, summus, medius, et imus gradus, aequaliter
jubentur implere praecepta. Nec a lege solvitur, qui
supra legem facere proponit. Quinimmo nullus magis
illicita vitare debet, quam qui respuit quae licebant.
Nec quisquam ita a se mandata pollicetur
implenda, ut ille qui amore perfectionis supra mandata
conscendit, et dum amplius statuit facere quam
praeceptum est, ostendit minus sibi praeceptum esse
quam potuerit. Deinde qui tantae se esse obedientiae
profitetur, ut etiam consilium divinum libenter audiat,
quomodo non debet audire praeceptum? Illa
enim res electionis [ Aug. perfectionis] est, ista necessitatis.
De virginitate dicitur: Qui potest capere,
capiat [(Matth. VII, 19)]
. De justitia non dicitur: Qui
potest facere, faciat. Sed omnis arbor quae non facit

fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Considera,
quaeso, quantum a consilio distet imperium.
Ibi aliquos excipit: hic generaliter omnes comprehendit.
Ibi praemium proponit, hic poenam. Ibi
invitat ut facias: hic nisi feceris, comminatur. Haec
igitur optima ratione distinguens, animadverte quid
offeras, animadverte quid debeas. Immo quia utrumque
jam debes, et virginitatem, quam ultro obtulisti
Deo, et justitiam quam ipse praecepit, integrum
utrumque persolve. Ille servus Domino placet, qui
ita aliquid ultro operis exercet, ut tamen etiam imperata
perficiat: qui non facit aliud pro alio, sed
utrumque: nec mutat, sed addit obsequium. Nec te
earum exempla decipiant, quae sibi in sola castitate
plaudentes, ut post suas voluntates [ Aug. voluptates]
eant, Dei voluntatem abjiciunt. Quae perpetuae castitatis
bonum non cum justitia, sed pro justitia offerre
volunt, et in compensatione peccatorum, praemium
virginitatis annumerant: atque pro praemio, impunitatem
petunt: vel certe impudentiori vecordia

coronandas esse se putant, et in regno coelorum
caeteris praeferendas, quae sibi mandatorum transgressione
aditum clausere regni coelorum. Non omnis,
Christus inquit, qui dicit mihi, Domine, Domine,
intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem
Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum [(Matth. VII, 21)]
.
Meminerint stultas virgines
a sponsi januis repellendas; dicendum eis: Nescio
vos: Illisque jungendas esse, de quibus Dominus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.