PL 30, col. 26

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

ipse ait: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine,
nonne in nomine tuo daemonia ejecimus? et in
nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc confitebor
illis: Amen dico vobis, nescio vos, discedite a me omnes,
qui operamini iniquitatem [(Luc. XIII, 26, 27)]
.
Tibi vero longe est alia via ingrediendum, quae, saeculi
amore calcato, semper cogitando quae Dei sunt,
apostolicam te exhibere vis virginem, quae tam spiritu
sancta quam corpore, Domini praestolaris adventum:
et animae tuae lampadi, sanctorum jugiter
operum infundis oleum, et sapientibus juncta virginibus,
in sponsi obviam praepararis. Fugienda tibi
lata illa via est, quam multorum ad mortem euntium
comitatus terit. Et ad vitam aeternam, angusti illius
itineris, quod pauci reperiunt, callis tenendus est.

Deposuisti jam impedimenta vel maxima, et omne
quidquid a spiritualis vitae cursu, vel retardat, vel
revocat, prima statim conversione vicisti. Respuisti
conjugii voluptatem, posteritatis curam, illecebras
deliciarum, saeculi pompam, divitiarum cupidinem,
et cum Paulo potes dicere: Mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo [(Gal. VI, 14)]
. Cujus tale principium
est, qualis debet esse perfectio? Hanc mihi tu virtutem:
hunc animum etiam in reliquis affer: eaque vi
mentis, qua vitiorum occasiones depulisti, vitia nunc
ipsa respue. Ornetur morum sanctitate virginitas, et
perfectum gradum vitae perfectio subsequatur. Certe
si saecularis vita tibi placuisset, dares operam, ne
quis te divitiis, ne quis corporalibus ornamentis, ne
quis rerum omnium pompa [ Al. copia], et honore

praecederet: nunc quoniam diversum studium [ Al.
diversitas studiis] diversam vitam desiderat: cura,
ne quis te in bene vivendo transcendat: ne quis morum
sanctitate superet: ne quis tibi in virtutibus
praeferatur. Et in illis, quae ante diximus, non erat
tuum, ut aut tu omnes vinceres, aut nemo te. Cuncta
enim illa foris petuntur: et quidquid aliunde
speratur, alienum est. Haec vero in tua potestate
sunt, et vere propria, quae non extrinsecus veniunt,
sed in ipso corde generantur. Illa enim, nec omnis,
qui quaerit, invenit; nec qui invenerit, semper tenet:
quia ut ea commodare, ita et eripere casus potest.
Haec autem et omnis qui quaerit, invenit: et qui invenerit,
eripi sibi numquam timet. Ista enim sola
bona sunt: quae sine voluntate, nec invenimus aliquando,
nec perdimus.
CAP. XI.--Habes ergo et hic per quae merito praeponaris
aliis, immo hic magis. Nam corporalis nobilitas
atque opulentia, tuorum intelliguntur esse, non

tua. Spirituales vero divitias nullus tibi, praeter te,
conferre poterit. In his ergo jure laudanda es: in his
merito caeteris praeferenda es: quae nisi ex te, et in
te esse non possunt. An sola ista vita est, quae certamen
non habeat de profectu, et in qua unusquisque
hoc tantum debeat permanere quod coepit, nec ullo
augmenti desiderio ad majora contendat? Et cum in
omnibus mundi studiis, profectu non satientur homines,
hic tantum coepisse sufficiet? Ferventissimi
in terrenis, frigidissimi in coelestibus sumus. Et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.