PL 30, col. 311
Homilia ad monachos (Auctor incertus), J. P. Migne
Alii festinant ad coelestia, et superna desiderant,
alii terrenis faecibus inhiantes, fomenta non habent
veritatis. Si quis habet animam virginalem, et amator
est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus,
quae cito exolescunt, et exorto caumate arefiunt:
sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen
habeat sempiternum. Illa studeamus discere in terris,
quarum notitia perseveret in coelis. Nemo
renuntiaturus saeculo, bene potest vendere quae
contempsit. Christum sequi cupiens, si habes in
potestate rem tuam, vende: si non habes, magno
onere liberatus es. Totum enim Deo dedit, qui se
ipsum obtulit. Facile contemnit omnia, qui se semper
cogitat esse moriturum. Frequenter impudicos
senes aetas lasciva condemnat. Subitus calor longo
vincit tempore. Quia multi diu vivendo portant
funera sua, et quasi sepulcra dealbata plena sunt
ossibus mortuorum. Beatus qui divinas Scripturas
legens, verba vertit in opere: et nudam crucem
nudus sequens, puris manibus et candido pectore,
pauperem se, et spiritu, et opibus glorietur. Nemo
potest et virtutes simul et divitias possidere. Qui
vult esse perfectus, multitudines hominum, et officia
salutationis, et convivia quasi quasdam catenas
fugiat voluptatum. Monachis cibus sit vilis et vespertinus.
Olera et legumina, interdumque et pisciculos
pro summis ducat deliciis. Quidquid enim per
gulam non sentitur, hoc ei sit quod et panis et legumina.
Monachus frequenter oret, et, flexo corpore,
mentem ad Christum eriget. Crebro vigilet, et ventre
vacuus saepe dormiat, et inter haec rumusculos, et
gloriosos et palpantes adulatores quasi hostes fugiat.
Monachus humilitate vestium, tumente animo, non
appetat saecularium consortia; devitet. Quid ei opus