PL 30, col. 312

Homilia ad monachos (Auctor incertus), J. P. Migne

est videre crebrius quod esse contempsit? Monachus
habeat simplicitatem columbae, nec cuiquam machinetur
dolos: habeat et serpentis astutiam, ne aliorum
supplantetur insidiis, quia non multum distata
vitio vel decipere posse vel decipi. Monachus qui
substantiam suam Christo obtulerit, caveat ne eam
imprudenter effundat, id est, ne rem pauperum non
pauperibus tribuat, et secundum dictum prudentissimi
viri, liberalitas liberalitate pereat. Quicumque
Domino servire coeperit, omnes insidias diaboli
observet diligenter, ut quasi cautus et sollicitus
gubernator, in quo littore pudicitiae pirata sit, noverit:
ubi Charybdis et radix omnium malorum
avaritia: ubi Scylla et obtrectatorum canes. Et cogitet
quomodo frequenter in media tranquillitate

securi, Libycis vitiorum syrtibus obruamur, quantaque
venenata animantia desertum hujus saeculi nutriat.
Si negotiatores hujus saeculi multa pericula
sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque
divitias, et servant brevi tempore quod cum multis
periculis, cum discrimine animae et corporis quaesierunt:
quid Christi negotiatori faciendum est, qui,
venditis omnibus, quaerit pretiosissimam margaritam:
qui totis substantiae opibus venditis, emit
agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur
nec latro possit auferre? Quicumque monachus esse
vult, non suae gentis habeat curam, non rei familiaris,
sed animae suae. Sordes vestium candidae mentis
indicia sint: vilis tunica contemptum saeculi
probet. Cave ne sine doctore ingrediaris viam,

quam numquam ingressus es, et in partem alteram
declinans errorem patiaris, plusque aut minus ambules
quam necesse est, et currens lasseris, aut
moram faciendo obdormias. Illi aliorum debent esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.